simul exacte et non exacte observatis. Magis enim possibile videbitur vel Lune in ipsis eclipsibus ad proximas stellarum distantias simplicius fuisse coniectas quam vel computationes aut diversitatum ipsius Lune ad apparentium locorum considerationem aut motus solaris ab equinoctialibus ad media eclipsium tempora, vel non vere, vel non exquisite captos captos] post corr. G fuisse.
Sed arbirtror ipsum cognovisse nullam in istis causam tanti esse, ut secundam secundam] esse add. et del. A possit inequalitatem Soli adiungere, amore autem veritatis dumtaxat noluisse quicquam tacere quod in huiusmodi suspitionem possit iniicere. Ita enim suppositionibus istis in Sole ac Luna utitur quasi una eademque sit in Sole inequalitas, que ad solstitia et equinoctia simul cum annuo tempore restituatur, nec enim, quoniam equalium temporum expositi Solis reditus supponuntur, videmus ea que in eclipsibus apparent ullo cura digno differe a computatis secundum expositas positiones, quod certe sensibile admodum fieret, nisi equatio inequalitatis annui temporis adhiberetur, etiam si unius solummodo gradus et horarum proxime duarum equinoctialium esset.
Ex his igitur omnibus et ab eis que nos in continuis equinoctiis comprehendimus nec magnitudinem annui temporis inequalem invenimus, si ad unum quidam, nec modo ad solstitialia et equinoctialia puncta modo ad erraticas stellas perspiciatur, nec idoneum magis reditum eo qui ab aliquo solstitiali vel equinoctiali vel etiam quodam alio puncto circuli obliqui ad idem rursus deferat Solem, convenireque omnino putamus ut quam maxime simplicissimis suppositionibus apparentia demonstremus, dummodo nihil dignum cura huic nostro proposito per observationes repugnet. Quod igitur tempus annuum quod ad solstitia et equinoctia collatum perspicitur minus est quam 365 dies quartaque parte diei, ad apertum nobis est etiam per ea que Hipparchus demonstravit, quanto autem minus est, non possumus exactissime accipere, cum additio quarte partis ad plures annos immutabilis propter minimam eius differentiam permanere videatur, et propterea longoris temporis comparatione poterit adinveniri, eam annis qui intererunt distribuere oportebit, quoniam tam in multis quam in paucis annis eadem esse cognoscitur, que tamen restitutio tanto exquisitius capietur, quanto longius maiusque inter observationes fuerit tempus, quod non huic solum verum etiam ceteris restitutionibus accidit. Nam qui propter observationum, etiam si exquisite adhibeantur, instabilitatem error fit, quamvis parvus et nullus fere statim ad sensum esse videatur tam in longo quam in brevi tempore appa-