PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 27v

Facsimile

et LT et LC et FM et MI maximorum circulorum portiones. Quoniam ergo FI et TC equales sunt et paralleli LC et MI qui per C et I describuntur utrinque ab equinoctiali equidistant, ipsi etiam equales sunt et EC et EI similiter equalium equalium] corr. ex qualium G erunt laterum LCT et MIF, et similiter LEC et MEI equalium laterum erunt. Quare angulus CLE angulo IME equalis est, similiter CLT totus IMF toti equalis est. Quamobrem etiam reliquus ELT reliquo EMF equalis est. Bassis ergo etenim ET bassi EF equalis est, quod erat demonstrandum.

Rursus autem demonstrabimus quod equinoctialis circuli arcus, qui simul ascendunt cum circuli qui per medium signorum equalibus arcubus equaliterque ab eodem tropico distantibus puncto, utrique utrisque ipsorum recte sphere assensionibus sunt equales. Designetur enim ABGD meridianus, et describantur equales duo equaliterque a brumali puncto distantes obliqui circuli arcus FI et TI, ita ut F autumnale, T vernum esse punctum presupponatur. Sic enim I punctum ortus ipsorum et orizontis erit commune, propterea quod ab eodem circulo parallelo ad equinoctialem FI et TI arcus comprehenduntur, sic etiam TE cum ipso TI et EF cum ipso FI simul ascendunt, ita per se patet quia etiam totus TEF TEF] corr. ex TF G recte sphere equalis est assensionibus arcuum FI et TI. Si enim C punctum australem equinoctialis polum esse supposuerimus, ac per ipsum et punctum I quartam maximi circuli descripserimus partem que sit CIL equipollens recte sphere orizunti, fit rursum ut TL simul ascendat cum TI in sphera recta et LF simul ascendat cum FI similiter. Quare utrique simul TLF utrisque simul TEF equales sunt et ab uno atque eodem TF continentur, quod erat demonstrandum.

Per hec nobis perspicuum factum est quia, si in una solummodo per singulas declinationes quarta particulares coascensiones computaverimus, reliquarum etiam trium quartarum simul erunt demonstrate.

Cum igitur hec ita se habeant, rursum nobis parallelus per[i] per] peri A Rhodum suppositus sit, ubi maxima dies horarum est equinoctialium 14 ½ et borealis polus 36 gradibus elevatur ab orizonte, sitque meridianus circulus ABDG, et orizuntis similiter semicirculus BED, ipsius vero equinoctialis EG, eius autem qui per medium signorum est FIT, sic ut I vernale punctum esse presupponatur, capiaturque ipsius equinoctialis borealis polus in puncto C, describaturque per ipsum et per L orizuntis et circuli qui per medium signorum est sectionem maximi circuli pars ipsa scilicet CLM, propositumque sit, dato arcu IL, invenire arcum equinoctialis EI qui cum illo simul ascendit, et primum quidem IL duodecimam