gradibus 76 4′. Quoniam vero tempus quoque a tertia oppositione ad hanc usque observationem duorum est egyptiacorum annorum et dierum 167 et horarum 8, in quo tempore tempore] post corr. G Saturni stella universalius movetur per longitudinem quidem 30 gradibus et sexagesimis 3, inequalitatis autem gradibus 134 24′, si hos gradus predictis oppositionis tertie locis addiderimus, habebimus in tempore huius observationis longitudinis quidem a maxima excentrici longitudine gradus 86 33′, inequalitatis autem a maxima epicycli longitudine 309 8′.
His ita suppositis, designetur rursus similis demonstrationis figura que habebat epicyli quidem situm ad ad] post corr. G successionem maxime longitudinis excentrici, stelle vero ad precedentia maxime longitudinis epicycli consequenter ad expositos ipsorum motus. Quoniam ergo AFB angulus, hoc est DFM, talium esse supponitur 86 33′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 173 6′, erit arcus linee DM talium 173 6′ qualium est circulus qui DFM rectangulo circumscribitur 360, arcus vero linee FM 6 54′ ad semicirculum reliquorum. Corde igitur etiam sue DM quidem talium erit 119 47′ qualium est DF que rectum angulum subtendit 120, MF autem 7 13′ earundem. earundem] corr. ex eorundem G Quare qualium est DF linea que inter centra est 3 25′ et DB semidiameter excentrici 60, talium DM quoque linea erit 3 25′ proxime et FM 0 12′. Et quoniam quadratum linee DM subtractum a quadrato linee DB facit quadratum linee BM, habebimus etiam ipsam BM 59 54′ earundem. Similiter quoniam linea FM equalis est linee ML, et EL dupla ad DM, habebimus etiam totam BL talium 60 sexagesimarumque 6 qualium ipsa EL colligitur 6 50′, idcirco etiam lineam EB que rectum angulum subtendit 60 29′ earundem. Quare qualium est EB que rectum subtendit 120, talium etiam erit EL linea 13 33′, et arcus suus talium 12 58′ qualium est circulus qui BEL rectangulo circumscribitur 360. Angulus igitur etiam EBF talium est 12 58′ qualium duo recti sunt 360. Sed angulus quoque AFB 173 6′ earundem supponitur, et reliquus igitur EB 160 sexagesimarumque octo earundem erit. Sed angulus EC qui apparentem stelle a maxima longitudine distantiam continet 76 4′ talium suppositus est qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 152 8′, et reliquum igitur CEB angulum 8 0′ earundem habebimus. Arcus igitur etiam linee BN talium erit 8 qualium est circulus qui BEN rectangulo circumscribitur