fiat et hec revolutio signantius aut in orizonte aut in meridiano capiatur, capiatur] corr. ex capiantur A totius quidem revolutio una est eiusdem puncti equinoctialis circuli ab aliquo vel orizontis vel meridiani puncto rursus ad idem reductio. Quare equalis dies naturalis est que unius equinoctialis circuli revolutionis 360 tempora continet et ad hec 59′ proxime unius temporis sexagesimas quas Sol medie motus in diei naturalis tempore pertransivit. Inequalis vero dies naturalis est, que unius revolutionis 360 graduum equinoctialis progressum continet et ad hec coascensiones in orizonte vel in medio celi que inequali Solis motui correspondent.
Hec igitur equinoctialis circuli portio que 360 temporibus accedit inequalis necessaro fit, tum propter inequalem Solis motum, tum quia obliqui circuli portiones tam orizontem quam meridanum equalibus temporibus non transeunt. Quorum tamen neutrum differentiam unius diei equalis ad alterum inequalem sensibilem facit, collectam vero per dies plures valde sensibilem.
Penes igitur inequalem Solis motum maxima differentia fit ex distantiis ab uno medio motu Solis ad alterum. Dies enim naturales ita reducti differunt ab equalibus 4 45′ temporibus proxime. Inter se autem 9 30′ duplatis temporibus, idque ideo quoniam apparens Solis motus in semicirculo quidem, qui a maxima longitudine est 4 45′ gradibus ab equali defficit motu, in semicirculo vero qui a minima longitudine capitur eisdem habundat. Penes autem coortuum aut cooccasuum inequalitatem maxima differentia fit in semicirculis qui a solstitialibus punctis disseperantur. Nam etiam hic utrorumque huiusmodi semicirculorum coascensiones a temporibus quidem 180 que conspiciuntur equaliter per maximi aut minimi diei ad equinoctialem differentiam differunt, inter se autem per differentiam qua maxima dierum vel noctium a minima differt. Penes autem meridiani transitus inequalitatem maxima rursum differentia fit in distantiis precipue quibus duo signa que utrinque simul aut solstitialium aut equinoctialium punctorum sunt continentur. Nam in his etiam etiam] post corr. G utraque que ad solstitialia sunt 4 30′ proxime temporibus differre ab equalibus conspiciuntur, que vero ad equinoctialia utraque rursus temporibus 9, hec enim a medio equalique deficiunt, illa vero tantundem ferme excedunt. Hac de causa diei naturalis principium non ab ortu Solis aut occasu, sed a meridie constituimus. Nam differentia que ad orizuntas inspicitur et ad multas horas ascendere potest et