PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 117r

Facsimile

Arietis fiunt, queque semper per equalem quartam partem ab illis distant que a meridiano fiunt, equinoctialem et ortum et occasum nominamus, eas vero que a principio Capricorni, tam ortum quam occasum brumalem. Sed cum in his differentes distantie per climata fiant, determinatio inclinationum sufficienter habetur, quando aut in aliquo dictorum terminorum aut inter aliquos esse demonstratur.

Ut igitur in singulis zodiaci ad orizontem habitudo habeatur, modo et via quam incipientes docuimus distantias que in orizonte in ortu et occasu a principio singulorum signorum fiunt consideravimus in utraque parte sectionum que ab equinoctiali fiunt in singulis a Meroes climate usque ad Boreistenis, in quibus nobis etiam anguli expositi sunt. Et ut facilius hec perspiciantur, loco tabule octo circulos in eodem centro descripsimus quos in superficie orizontis intelligi volumus, qui septem climatum distantias et nomina continent. Deinde duas rectas lineas per omnes circulos ad rectos inter se angulos, alteram que et lateralis est quasi communem sectionem superficierum orizontis et equinoctialis, alteram que recta stat communem superficierum orizontis atque meridiani sectionem, protraximus, ascripsimusque in extremitatibus exterioris circuli ad lateralem quidem lineam occasum et ortum equinoctialem, ad eam autem que recta stat septentrionem atque meridiem. Similiter ex utraque equinoctialis linee parte per equalem ab ipsa distantiam per omnes circulos lineas deduximus, et in septem circulorum spaciis distantias orizontis que in singulis climatibus ab equinoctiali inveniuntur conscripsimus, quasi quarta pars graduum sit 90. In extremitate autem circulorum interiore ad meridiem quidem ortum brumalem et occasum occasum] corr. ex ccasum G brumalem inscripsimus, ad septentrionem vero estivalem ortum et estivalem occasum. Sed propter signorum signorum] post corr. G numerum inter quatuor spatia alias duas addidimus lineas, et in his conscriptorum signorum in orizonte ab equinoctiali distantias apposuimus, nominibus singulorum ad circulum exteriorem conscriptis, circa etiam meridianam lineam tum paralellorum nomina et multitudinem horarum, tum elevationes poli signavimus, borealissimosque in maioris continentisque circuli spatio posuimus. Verum ut etiam obscurationum apparentes ad circulum qui per medium est inclinationes expositas habeamus, hoc est angulos qui a sectione zodiaci et circuli maximi per utraque dicta centra descripti in qualibet supersignatione fiunt, computavimus invenimusque