illa etiam commodiore observatione usi sumus laterem pro circulis lapideum vel ligneum quadratum et involubilem in mediocri latitudine atque altitudine, ut firmius maneat, fabricati sumus, qui alterum latus planum exacte ac extensum habet in quo centrum ad unum angulorum cepimus, quartamque circuli partem designavimus, coniunximusque lineas omnes a centro ad descriptum descriptum] corr. ex scriptum G arcum que sub quarta circuli parte rectum angulum angulum] corr. ex agulum A continent, ipsumque arcum in 90 similiter gradus divisimus. Post hec in una linea recta que ad orizuntis planitiem recta futura erat et situm ad meridiem habitura duos rectos et equales undique cylindros parvulos, similiterque tornatos coaptavimus, alterum in ipso centro et in ipso medio exquisitissime, alterum ad inferiorem linee terminum, erigentesque descriptum hoc latus laterculi iuxta meridianam lineam in subiecta planitie ita protractam, ut ipsa quoque ad planiciem meridiani equidistantem habeat situm, et perpendiculo per cylindrulos indeclinatam rectamque per ipsos ad orizuntis planitiem, lineam diligenter comprehendentes, supositis rursus quibusdam subtilibus, quibus directio, ut oportet, fiebat, factam a cylindrulo qui ad centrum est umbram in meridiebus similiter observabamus, non nihil ad descriptam descriptam] corr. ex scriptam G circumferentiam, ut ut] add. s. l. G certius locus ipsius teneretur, apponentes, huius umbre medio signato, portionem arcus in ipsa circuli quarta cepimus, que portio Solis progressum secundum latitudinem in meridiano significavit. His observationibus ac maxime illis quas in multis annis in ipsis solstitialibus diebus examinavimus, cum designatio semper a puncto verticis intercipiat equales easdemque meridiani circuli partes quam in hyemalibus tam in estivis solsticiis, comprehendimus arcum qui est a boreali extremo termino ad australem similiter ultimum inter tropicos graduum semper esse 47 et portionis maioris quidem duabus tertiis, minoris vero quam medietate simul et quarta. Unde eadem ferme proportio nobis collecta est ei, quam Eratosthenes reperit, quaque Hipparchus etiam usus est. Nam circumferentia que inter solstitialia puncta est xi proxime talium portionum fit, qualium est meridianus 83. Ab hac preposita observatione habitationum quoque declinationes, in quibuscunque observationes fiant, facile inveniuntur, si ceperimus tum punctum quod inter duos terminos in ipso equinoctali necessario fit, tum arcum qui inter
Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)
Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 16r