PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 81v

Facsimile

equalium simpliciter exacteque 18 45′, in quo tempore Solem invenimus medie obtinuisse 16 27′ gradus Aquarii, exacte autem 18 50′, sicut et per astrolabium perspiciebatur. Luna quoque in illa hora ex prima suppositione medie obtinuisse inveniebatur secundum longitudinem quidem Scorpionis gradus 17 20′, et sic distantia Solis medie quarte proxime partis erat, inequalitatis autem a maxima epicycli longitudine graduum 87 19′ iuxta quas rursum maxima inequalitatis differentia fit. Erat igitur verus motus medio minor gradibus 7 40′ pro 5 qui ex prima inequalitate inveniebantur.

Rursus ut etiam per observatos ab Hipparcho tales progressus differentia in similibus pateat, unam eius apponemus observationem quam ait anno 50 tertie secundum Calippum Calippum] corr. ex Chalippum G periodi observasse, Epiphi secundum Egiptios die sexto decimo, 40 sexagesimis prime hore transactis. Cursus igitur ait fuerat graduum 24 et Sol perspiciebatur esse in gradibus Leonis 8 42′, Luna vero videbatur in gradibus Tauri 12 3′, quas etiam proxime vero motu obtinebat. Fit igitur exacta inter Solem et Lunam distantia graduum 86 15′. Sed cum Sol in prima parte Leonis in Rhodo sit, ubi observatio fiebat, una hora diei temporum est 17 3′, quare hore 5 20′ temporales ante meridiem faciunt equales 6 6′. Facta fuit igitur observatio ante meridiem diei sextedecime horis equalibus 6 6′, eratque in medio celi Tauri gradus nonus. Colligitur ergo a statutis similiter locis ad observationem tempus annorum egyptiacorum 619 et dierum 314 et horarum equalium simpliciter quidem 17 50′, exacte vero 17 45′ in quo tempore secundum demonstrata, quoniam idem meridianus est per Rhodum et Allexandriam per … Allexandriam] postilla: add. marg. G in geographicis libris longitudinem Alexandrie graduum dicit esse 60 30, Rhodi 58 40 add. marg. A proxime, invenimus Solem medie obtinuisse 10 27′ gradus Leonis, exacte autem 8 20′, Lunam etiam medie secundum longitudinem quidem 4 25′ gradus Tauri, ut media rursus distantia quarte partis proxime esset, secundum inequalitatem vero maxima epicycli longitudine gradus 257 47′ in quibus proxime fit maxima penes epicyclum inequalitatis differentia. Colligitur ergo a media Luna usque ad Solem verum distantia 93 55′ gradus, observataque fuit a vera Luna ad verum Solem graduum 86 15′. Plures igitur Luna secundum verum quam secundum medium motum habebat gradus 7 40′ pro 5 qui sunt secundum primam suppositionem, ad apertumque est, cum iste due observationes in secunda quadratura facte sint, nostram quidem a prima inequalitate gradibus 2 40′ defecisse, Hipparchi autem totidem excessisse. Nam tota etiam inequalitas vim subtrahendi habebat in nostra, in Hipparchi vero addendi, sed ex aliis