PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 106v

Facsimile

cedet excedet] corr. in excedat G gradus dictos 0 45′, ibi possibile est utrasque coniunctiones extremas eclipticas fore.

Quoniam igitur demonstratum est in tempore maximorum quinque mensium, quando Luna minimo motu, Sol autem maximo movetur, a duabus Virginis partibus usque ad duas Aquarii partes cum adhuc Luna utrorunque luminarium inequalitatis gradibus 13 18′ in antecedentibus Solis sit, quos Luna et ad eos duodecimam eorum partem in die uno et horis 2 15′ medie pertransit, patet, cum tempus mediorum quinque mensium dierum sit 147 et horarum 15 45′ proxime, quod tempus quinque maximorum mensium erit dierum 148 et horarum 18. Propterea, cum prima coniunctio in duabus circiter Virginis partibus fiat, ultima que circa duas partes Aquarii fit prior sex horis erit que ad integros dies deficiunt. Quare querendum ubi et quando Lune aspectus poterit immutari vel scilicet in altero duorum signorum que dicta sunt, vel in utrisque, ut locus Aquarii sex horis locum Virginis precedat pluribus quam dictis 45 sexagesimis.

Ad septentrionem ergo, ut diximus, nullibi Lune tanta diversitas aspectus invenitur. Quare impossibile est bis in maximorum quinque mensium spatio Solem dificere secundum Lune motum qui est in meridie circuli per medium signorum, hoc est quando in prima coniunctione a descendente nodo recedit et in ultima ad ascendentem accedit. Ad meridiem vero fere in in] ab add. et del. A regionibus que sunt post equinoctialem versus septentrionem potest tanta in utrisque signis dictis secundum precedentem sex horis situm diversitas fieri, quando due Virginis partes in prima coniunctione occidere et due Aquarii partes in meridiano secunde coniunctionis tempore supponuntur. In his enim sitibus invenitur Lune in media distantia diversitas ad meridiem, solari diversitate subtracta, sub ipso quidem quidem] post corr. G equinoctiali in Virginis situ gradus 0 22′ proxime, in Aquarii 0 14′, ubi autem dies maximus 12 30′ horarum est, in Virginis quidem situ gradus 0 27′, in Aquarii vero 0 22′, ut hee diversitates simul quatuor sexagesimis dictas 45 sexagesimas excedant. Cum igitur in borealioribus locis maior diversitas quam in meridionalibus fiat, patet quia magis semper erit possibile bis in quinque maximorum mensium spatio huiusmodi locorum incolis defectum aspici Solis, in solo tamen Lune motu septentrionali, hoc est quando in prima eclipsi ab ascendente nodo recedit et in secunda ad descendentem accedit.

Sed dico etiam rursus quod in septem quoque minimorum mensium spatio possibile est bis apud eosdem Solem deficere. Nam quoniam in hoc temporis spatio motum latitudinis Lune 208 47′ partium demonstravimus, maximusque obliqui circuli arcus inter eclipticos terminos intercipiatur qui est ab accessu