PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 149v

Facsimile

et post stationem diebus localis progressus insensibilis fiat. Apparitiones autem non solum locos ipsos ubi prius vel posterius vise sunt statim delere videntur, verum etiam errorem in temporibus afferunt, tum ex differentia eris, tum ex differentia visus cernentium; et universaliter observationes ad aliquam fixarum stellarum longiore distantia facte, nisi quis genera omnium diligenter ac scite animadvertat, difficile atque coniecturaliter mensurationis magnitudinem ostendunt, non solum quoniam linee que inter observatas stellas inveniuntur varios ad obliquum solarem faciunt angulos nec penitus rectos, unde magnus error consequitur propter variam zodiaci declinationem quam habent in ipsa longitudinis atque latitudinis observatione, verum etiam quoniam ipse quoque distantie maiores ad orizontem visibus apparent, et minores in medii celi locationibus; et propterea modo quasi maiores modo quasi minores ipsa vera subiecta distantia mensurantur.

Quas ob res puto Hipparcum veritatis amicum, qui propter hec omnia et maxime quia non habuit tot veras observationes a priscis quot ipse nobis prebuit, negotium quidem Solis ac Lune et investigasse et ut possibile erat per equales et circulares motus fieri demonstrasse, quinque autem planetarum negotium, quantum commentarii sui quos nos vidimus ostendunt, ne suscepisse quidem, sed solum observationes ipsorum commodius congregasse, ostendisseque per ipsas non convenire apparentia suppositionibus mathematicorum illius temporis. Non enim putavit ut videtur affirmandum tantummodo esse quod duppl〈i〉cem dupplicem] dupplcem A singuli quinque planetarum inequalitatem faciant, vel quod inequales tantosque unusquisque progressus habeat, cum ceteri mathematici quasi de una eademque et inequalitate et progressu linearum demonstrationibus usi sint, neque quod circulis excentricis aut concentricis quidem zodiaco, sed epicyclos habentibus aut certe utrisque ista efficiantur, quod inequalitas zodiaci tanta sit et tanta illa que ad Solem habetur. Quibus omnes ferme qui per tabulas quas perpetuas appellant equalem circularemque motum ostendere voluerunt quidem, sed alii nihil omnino demonstrarunt, demonstrarunt] post corr. G alii ad finem usque non pervenerunt. Sed cogitavit quod, cum per omnes disciplinas exquisite vereque processisset, non debebat sicuti ceteri incipere quod ad exitum deduci posse non videbatur. Intelligebat enim et utriusque inequalitatis magitudinem et periodos ipsas per apparentia certa nec ulli dubitata esse demonstrandas, ac rursus coniun-