PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 93v

Facsimile

DG que est a centro Solis 5 30′ earundem proxime, quare diametrorum quoque eedem eedem] post corr. G erunt proportiones. Qualis igitur est Lune diameter unius talium erit terre 3 cum duabus quintis proxime, Solis vero 18 cum quatuor quintis, quare terre quidem diameter tripla est ad hec duabus quintis maior quam Lune, Solis vero decupla octuplaque quam Lune et ad hec quatuor quintis maior, quincupla vero ad diametrum terre et et] add. s. l. G ad hec medietate proxime maior, eodem modo, quoniam cubus qui est ab uno ipsius unius est, qui vero est a tribus duabusque quintis 39 4′ proxime earundem, qui autem est a 18 et quatuor quintis similiter 6644 30′ proxime, colligitur, qualis unius est solida Lune magnitudo, talium esse solidam terre magnitudinem 39 4′, Solis vero 6644 30′. Quare magnitudo Solis centies et septuagesies proxime terre magnitudinem continet.

〈V.17〉 Capitulum XVII : De particularibus aspectuum diversitatibus Solis et Lune

His ita demonstratis, consequens est breviter declarare quomodo quispiam ex quantitate distantiarum Solis ac Lune particulares etiam ipsorum diversitates aspectuum computabit, et primum eas que in maximo circulo qui per punctum verticis et ipsas describitur perspiciuntur.

Sint ergo in superficie maximi huius circuli maximus quidem terre circulus AB, Solis autem vel Lune GD, ille vero ad quem terra puncti proportionem habet EFIT, centrumque omnium sit C, et diameter que est per puncta verticis CAGE, interceptoque a puncto verticis arcu GD talium verbi gratia supposito 30 qualium est GD circulus 360, coniungantur linee CDI et ADT, et a puncto A ducatur linea AF equidistans linee CI, perpendicularis etiam ad ipsam CI deducatur AL, et quamvis non eadem semper in utroque luminarium distantia permanet, differentia tamen diversitatis aspectuum que propter hoc in Sole accidit parva nimium et insensibilis est, presertim cum excentricitas etiam circuli eius parva sit et distantia magna, que vero Lune propter hoc accidit eam sensibilem valde esse necesse est, tum quia motus eius in epicyclo, tum quia epicycli etiam in excentrico motus non parvam in utrisque distanciis differentiam faciat. Diversitatem ergo aspectus solaris in una solum proportione demonstrabimus in proportione videlicet 1210 ad unum, Lune vero in quatuor que maxime faciliorem viam ad futuras demonstrationes prestabunt. Cepimus autem primo quidem duas distantias que fiunt cum epicyclus in maxima excentrici longitudine sit, quarum prima est usque ad maximam epicycli longitudinem quam colligi demonstavimus 64 10′ talium qualis unius est linea que est a centro terre, secunda vero usque ad minimam epicycli longitudi-