PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 194v

Facsimile

ordinibus qui deinceps sunt tertius quidem continebit additiones subtractionesque factas propter excentricitatem maiorem in numeris congruentibus medii secundum longitudinem motus, simpliciter tamen captas quasi centrum epicycli deferretur in excentrico quo motus equalis continetur, quartus autem et quintus et quintus] add. marg. G collectas additionum subtractionumve differentias, propterea quod non in dicto excentrico, sed in alio centrum epicycli defertur. Modus vero per quem utrunque istorum et simul et seorsum per lineas invenitur per multa iam nobis exposita theoreumata facilis intellectu est. Hic tamen, ut hec inequalitatis zodiaci equatio ante oculis ponatur, in duobus ordinibus exposita est, quamvis ad usum usum] post corr. G etiam unus ordo ex additione subtractioneve collectus sufficeret. Singuli autem ordines de tribus qui qui] que add. et del. AG deinceps sequuntur factas penes epicyclum additiones subtractionesque continebunt continebunt] post corr. G que rursum simpliciter capte sunt, et quasi maxime minimeque longitudines in quibus capte sunt ad visus nostri distantiam considentur, qui etiam demonstrationis modus facilis intellectu factus est per theoremata theoremata] corr. ex theoreumata G nobis exposita. Medius igitur horum trium ordinum sextus autem a primo additiones subtractionesve que per proportiones mediarum longitudinum colliguntur continebit, quintus vero excessus additionum subtractionumque qui fiunt in eisdem eisdem] post corr. G arcubus maxime longitudinis ad mediam, septimus autem excessus minime longitudinis ad mediam qui in additionibus atque subtractionibus similiter fiunt. Demonstratum enim nobis est, qualium semidiameter epiycli est in Saturno quidem, —rectius enim iam a superioribus incipiemus—, 6 30′, In Iove autem 11 30′, in Marte vero 39 30′, in Venere 43 10′ et in Mercurio 22 30′, talium omnium omnium] corr. ex olim G mediam longitudinem esse 60, que scilicet ad semidiametrum deferentis epicyclum excentrici consideratur, maximam vero que ad centrum zodiaci consideratur in Saturno quidem 63 25′, in Iove autem 62 45′, in Marte 66, in Venere 61 15′, in Mercurio 69, minimam similiter in Saturno quidem 56 35′, in Iove autem 57 15′, in Marte 54, in Venere 58 45′, in Mercurio 55 54′. Ultimus autem octavusque ordo positus nobis est ad capiendas proportionales exponendorum excessuum partes, quando epicycli non sunt in ipsis mediis aut maximis aut minimis longitudinibus, sed in mediis inter eas transitibus. Facta vero huius etiam equationis computatio nobis est ad solas additiones subtractionesve maximas que fiunt in singulis intermediis longitu-