PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 6v

Facsimile

partium que per omnes partes partes] add. s. l. G propter rotunditatem accipitur proportionaliter proportionaliter] corr. ex proportionater A semper iis qui deinceps sunt se ipsam obiicit. quod accidere non posset, si alia quam spherica terre figura esset, quod etiam inde patet. Nam si cava esset, occidentalioribus orientes stelle prius viderentur, si plana, in eodem tempore omnibus simul qui in terra sunt orirentur atque occiderent.

Triangularis vero si esset aut aut] add. s. l. G quatuor angulorum vel cuiusvis plurium angulorum figure, omnibus similiter qui eandem rectam lineam habitant, quod nullibi fieri videtur. Quod autem nec cylindri quidem formam habet, ita quod rotunda quidem superficies ad ortum atque ad occasum versa sit, planarum vero basium latera ad mundi polos, quod quasi verisimilius aliqui putarent, inde perspicuum est, quod nulla unquam stella semper connexam habentibus superficiem cerneretur, sed aut omnes omnibus orirentur atque occiderent, aut eedem et equaliter ab utroque polo distantes omnibus semper apparerent, nunc vero quanto magis ad septentrionem progredimur, tanto plures australiorum quidem stellarum occultantur, boraliorum autem cernuntur, ut hinc pateat quod etiam hic terre globositas obices proportionaliter ad laterales faciens partes sphericam figuram undique ostendit. Ad hec si omnibus aut quibusdam altioribus locis a quovis et ad quemvis angulum navigantes accedimus, paulatim magnitudines eorum accrescere videntur, quasi ab ipso mari emergant que antea submersa propter connexam aque superficiem videbantur.

〈I.5.〉 Capitulum V: Quod terra in medio celi sita est

Hac re perspecta, si quis deinceps de situ terre certius dicere vellit, sic profecto que iuxta ipsam ipsam] corr. ex ipsum G apparent accidere solummodo intelliget, si eam in medio celi quasi sphere centrum posuerit. Nam si sic se res non habeat, aut oportebit quod ipsa sit extra axem et equaliter ab utroque polorum distet, aut in axe ita ut ad unum polorum magis accedat, aut nec in axe nec ab utroque pollorum equaliter distet. Ad primum igitur ex his tribus situm illa maxime pugnant. Nam si sursum aut deorsum extra axem intelligatur, accidet ut, quum in duo semper inequalia quod supra terram et quod sub terra est ab orizonte disseperentur, nunquam in recta sphera equinoctium fiat, in obliqua vero sphera, vel nunquam vel non in medio transitu ab altero solstitiorum estivo dico atque hyemali ad alterum. Nam hec spacia inequalia necessario fierent. Non enim equinoctialis maximusque parallelorum circulorum qui in