PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 25r

Facsimile

equinoctialium 13; hic ab equinoctiali 16 27′ gradibus distat, et describitur per Meroem insulam; hic quoque umbre duplicis est, et Sol bis super verticem fit, gnomonasque umbra in meridiebus tunc privat, quando in utraque parte parte] corr. ex partem G ab estivali solstitio 45 gradibus distat. Ita dum per hos 90 gradus fertur, gnomonum umbre ad meridiem tendunt; dum vero per reliquos 270, ad septentrionem; hic qualium gnomon est 60, talium est equinoctialis umbra 17 45′, estivalis 7 45′, brumalis 51.

Sextus est parallelus sub quo maximus dies est 13 15′ horarum equinoctialium; hic ab equinoctiali 20 14′ gradibus distat, et describitur per Napata, et est etiam iste duplicis umbre; Sol enim bis super verticem fit et gnomonas in meridiebus umbra tunc privat, quando ab estivali solstitio ex utraque parte 31 gradibus distat; ita dum per hos hos] corr. ex os G 62 gradus fertur, gnomonum umbre ad meridiem protrahuntur; dum vero per reliquos 298 ad septentrionem; hic qualium gnomon est 60, talium equinoctialis umbra 22 10′, estivalis 3 45′, brumalis 58 10′.

Septimus est parallelus ubi maximus dies est horarum equinoctialium 13 ½; hic ab equinotiali 23 51′ gradibus distat et describitur per Syenem; hic parallelus primus eorum est qui simplicis umbre nominantur: nunquam enim sub ipso gnomonum in meridiebus umbre ad australia protenduntur, sed in ipso estivali dumtaxat solstitio super verticem habitantium sub eo Sol fit, et gnomones tunc absque umbra esse cernuntur: tantum enim ab equinoctiali distant, quantum estivale tropicum punctum. Reliquo vero tempore universo ad septentrionem umbram mittunt; hic qualium gnomon est 60, talium est equinoctialis umbra 26 30′, brumalis 65 50′, estiva vero umbra gnomones carent. Omnes quoque isto borealiores paralleli usque ad eum qui nostrum orbem disseperat disseperat] corr. ex disseptaret A simplicis umbre sunt: nunquam enim sub ipsis in meridiebus sine umbra penitus gnomones cernuntur, nec ad meridiem eas, sed ad septentrionem semper mittunt. Nunquam enim Sol super verticem in istis fit.

Octavus est parallelus sub quo maximus dies est 13 45′ horarum equinoctialium; hic ab equinoctiali 27 12′ gradibus distat, et scribitur per Ptolomaydem que in Thebayde est queque Mercurii appellatur; hic qualium gnomon est 60, talium estivalis umbra 3 30′, equinoctialis 36 50′, brumalis. 74 10′.

Nonus est parallelus ubi maximus dies est 14 horarum equi-