erit. Equidistans ergo est linea EX linee BN. Quoniam igitur in predictis aspectibus, coniunctionalibus dico atque oppositionalibus, qui ad medium Solis motum considerantur stellam ita invenimus per centrum epicycli perspectam, tanquam si non moveretur in epicyclo, sed situm in ipso ABG circulo haberet, et a linea FB equaliter eodem modo quo centrum epicycli circumduceretur, patet quia possibile erit per huiusmodi motus demonstrare proportiones inequalitatis zodiaci que propter excentricitatem fiunt, cum autem aspectus coniunctionales cerni non possint, reliquum est ut per oppositiones demonstrationum doctrinam faciamus.
〈X.7〉 Capitulum VII: Demonstratio excentricitatis et maxime longitudinis Martis
Quemadmodum igitur in Luna tribus eclipsibus captis lunaribus et locos et tempora et ad hec proportionem inequalitatis et maxime longitudinis locum per lineas demonstravimus, eodem modo hic etiam trium ad medium Solis motum oppositionum in singulis harum stellarum captis et locos quam exactissime fieri potest per astrolabica instrumenta observavimus, et a mediis Solis motibus qui fuerunt in observationibus tam tempus quam locum distantie subtilius computavimus, et ab istis tum proportionem excentricitatis tum maximam longitudinem demonstravimus.
Primum igitur in Marte tres cepimus observationes quarum prima quintodecimo anno Adriani observavimus Tibi secundum Egyptios die 26o sequente 27o post mediam noctem una equali hora et erat in gradu Geminorum Geminorum] 20 add. et del. A 21o, alteram anno Adriani 19o Pharmuthi secundum Egyptios die sexto sequente septimo ante mediam noctem horis tribus, et erat in gradibus Leonis 28 50′, tertiam anno Antonini secundo Epiphi secundum Egyptios die 12 sequente 13 ante mediam noctem duabus equalibus horis, et erat in gradibus Sagittarii 2 34′. Tempora igitur distantiarum a prima quidem ad alteram oppositionem quatuor egyptiacos annos et dies 69 et horas equales 20 continent, a secunda vero ad tertiam annos similiter 4 dies 96 et horam equalem unam. Colliguntur igitur ex tempore prime distantie post integros circulos gradus longitudinis 81 44′, ex secunde vero gradus 95 28′. Nulla enim diferentia erit de qua curandum sit, si a periodicis restitutionibus universalius expositis in tanto tempore medios motus computamus, patet etiam quod in prima quidem distantia mota est apparens stella 67 50′ gradus post integros circulos, in secunda vero 93 44′.
De-