tertium ab extremitate in ipsa quasi caude radice Aristyllus 68 30′ gradibus, Hipparcus 67 36′, nos 66 15′ equinoctiali borealiorem invenimus; Arcturum Arcturum] corr. ex Arecturum G Timocharis 31 30′ gradibus, Hipparchus 31, nos 29 50′ equinoctiali borealiorem invenimus; de his que in forficalibus Scorpionis splendide sunt eam que in extremitate australis forficis est Timocharis gradibus 5, Hipparcus 5 36′, nos 7 10′ equinoctiali australiorem invenimus; que in extremitate borealis forficis est eam Timocharis ait gradibus 1 12′, Hipparchus 24 sexagesimis solum borealiorem equinoctiali reperisse, nos vero uno gradi equinoctiali australiorem invenimus; fulgentem in pectore Scorpii vocatamque Antarem Timocharis 18 20′ gradibus Hipparchus 19, nos 20 15′ equinoctiali australiorem invenimus.
Harum igitur omnium modo quodam opposito posteriores secundum latitudinem ad equinoctialem respectus australiores proportionaliter antiquioribus facti respectibus sunt. Colligetur ergo etiam propter hec motum quoque sphere fixarum et successionem secundum longitudinem unius esse gradus proxime in centum annis, ut diximus, duorum vero graduum et quadraginta sexagesimarum in 265 annis qui inter observationes Hipparchi atque nostras interfuerunt, et maxime per differentiam latitudinis que respectu equinoctialium punctorum inventa est.
Virgiliarum Virgiliarum] corr. ex Vigiliarum G enim medium borealius equinoctiali gradibus 15 10′ Hipparchus reperit, nos 16 15′ invenimus. Quare gradibus 1 5′ borealius interea factum est, quantum ferme in latitudine ad equinoctialem 2 40′ gradus circuli per medium in fine Arietis in eodem tempore a progressu ad successionem secundum longitudinem facto differunt. Capra vero borealior equinoctiali gradibus 40 24′ ab Hipparcho inventa et 41 10′ a nobis 48 sexagesimis borealior modo quam tunc invenitur, quanto rursus ab equinoctiali per latitudinem distant 2 40 gradus circuli per medium qui sunt circa medium Tauri; que in antecedente Orionis humero est 1 48′ gradibus borealior equinoctiali ab Hipparcho conscripta 2 30′ nobis reperta est. Est igitur borealior nunc quam prius 40 sexagesimis proxime, quantum ferme per latitudinem distant ab equinoctiali 2 40′ gradus zodiaci qui post duas partes Tauri sunt.
In opposito etiam semispherio similiter Spica borealior ab Hipparco ab equinoctiali 36 sexagesimis inventa et a nobis australior 30 sexagesimis gradibus 1 6′ australior modo quam tunc est, quantum rursus ab equinoctiali distant secundum latitudinem 2 40′ gradibus zodiaci qui circa extremitatem Virginis sunt; que in extremitate caude maioris arcu est 60 45′ gradibus