PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 159r

Facsimile

〈IX.5〉 Capitulum V : De iis que premittuntur ad doctrinam motuum quinque planetarum

Cum autem sequatur deinceps ut de inequalitatibus que fiunt in motu longitudinis quinque planetarum verba faciamus, universalior quidem expositio his rationibus facta est nobis.

Nam cum simplicissimi atque sufficientes ad demonstrandum duo motus sint, ut diximus, alter qui per excentricos ad zodiacum circulos fit, alter qui per concentricos quidem, sed in quibus epicycli circumducuntur, cunque similiter inequalitates que in singulis planetis conspiciuntur due sint, altera que penes zodiaci partes consideratur, altera que penes aspectus solares, in hac quidem per crebros atque diversos et in eisdem zodiaci partibus consideratos quinque planetarum aspectus tempus quod est a maxima ad mediam semper maius tempore quod est a media ad minimam invenimus, quod accidens in excentricitatis suppositione fieri non potest, sed huius contrarium, propterea quod semper in ipsa maximus motus in minima longitudine fit et in utrisque suppositionibus arcus qui a minima longitudine usque ad punctum medii transitus est minor fit quam arcus ab hoc ipso puncto usque ad maximam longitudinem. Secundum vero epicyclorum suppositionem tunc potest accidere, quando maximus motus non in minima longitudine, sicut in Luna, sed in maxima efficitur, hoc est quando stella moveri a maxima longitudine incipiens non ad precedentia mundi, ut Luna, sed ad succedentia progreditur. Hac de causa inequalitatem huiusmodi per epicyclos fieri supponimus.

In inequalitate inequalitate] corr. ex equalitate G autem que ad partes zodiaci consideratur per apparitionum ad easdem vel aspectuum ad eosdem interceptos zodiaci arcus contra invenimus tempus a motu minimo ad medium maius semper esse quam a medio ad maximum, quod rursus accidens, quamvis utrique suppositioni accomodari possit, sicuti cum de Sole ac de similitudine ipsarum ageremus dictum est, magis tamen excentricitatis suppositioni convenit, qua et fieri hanc inequalitatem supponimus, quoniam et altera suppositioni alteri accomodari proprie invenitur.

Iam autem per crebram observatorum particulariter motuum examinationem atque comperationem ad locos qui ex utrarunque suppositionum compositione constituuntur non ita simpliciter fieri posse percepimus, neque quod superficies in quibus excentricos describimus immobiles sint, permanente semper in eisdem distantiis a tropicis vel equinoctialibus punctis linea que est inter utraque centra ipsorum et obliqui solaris in qua maxime et minime longitudines considerantur, neque quod epicycli