Incipit liber secundus Ptolomei Magne Compositionis
〈II.1〉 Capitulum I: De universali orbis terrarum situ qui a nobis habitatur
Quoniam iam in primo huius constitutionis libro ea perstrinximus que summatim de habitudine totorum debebant premitti et que, quamvis ad rectam spheram pertineant, non inutilia tamen ad propositam nobis speculationem quispiam arbitrabitur, conabimur deinceps accidentia quoque oblique sphere que principaliora sunt quam facillime rursus fieri potest docere. Hic etiam illud universaliter premitti oportet quod, cum terra in quatuor partes dividatur, que fiunt a circulo equinoctiali et altero eorum qui per polos ipsius equinoctialis describuntur, magnitudo eius quam nos habitamus ab altera borealium proxime continetur. Id inde maxime manifestum fit, quoniam in altitudine quidem, idest in transitu a meridie in septentrionem, ubique in equinoctiis meridiales gnomonum umbre ad septentrionem semper et nunquam ad meridiem tendunt, in longitudine vero, hoc est in transitu ab oriente ad occidens, eedem eclipsis et maxime lunares eodem conspecte