emersuram in condendis tabulis commoditatem multiplicaverimus, habebimus integris tamen tamen] corr. ex in G subtractis circulis medium decem et octo annorum motum graduum 355 37′ 25′′ 36′′′ 20′′′′ 34′′′′′ 30′′′′′′. Tres igitur tabulas equalis motus Solis condidimus 45 versuum singulas et partium duarum: harum prima decem et octo collectorum annorum medium motum continebit, secunda primum annuos motus deinde horarum, tertia mensium primo deinde dierum continebit, et numerus quidem temporis in prima collocabitur parte, graduum vero in sequenti secundum convenientes singulis collectiones. Sunt autem tabule iste: iste] corr. ex infra ab alio latere cartae habentur G
Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)
Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 50r