〈XII〉
Incipit liber XII Magne Compositionis Ptolomei
〈XII.1〉 〈Capitulum I :〉 De iis que premittuntur ad regressus planetarum demonstrandos
His demonstratis, sequitur ut regressus etiam qui singulis quinque planetarum accidunt tam minimos quam maximos consideremus, ac magnitudines ipsorum ab expositis suppositionibus quam maxime fieri potest congruos ostendamus iis que per observationes capiuntur. Ad huius rei ergo intelligentiam et ceteri mathematici et Apollonius Pergensis demonstrant in una inequalitate solari quod, sive supposito epicyclo accidat cum epicyclus in circulo qui concentricus zodiaco sit motu longitudinis ad successionem signorum progrediatur et stella in epicyclo ad centrum ipsius motu inequalitatis ad successionem maxime longitudinis, producaturque a visu nostro linea sic epicyclum secans, ut partis eius que intra epicyclum est medietas ad reliquam que est a visu nostro usque ad sectionem que fit in in] add. s. l. G minima epicycli longitudine proportionem habeat eam quam habet epicycli velocitas ad velocitatem stelle, punctum quod ab huiusmodi linea in circumferentia