PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 160r

Facsimile

in centum annis, epicycli vero diametrum LTM circumduci a centro D equaliter rursus ad successionem signorum consequenter ad restitutionem motus longitudinis stelle, circumducereque L et M epicycli puncta et centrum quod semper fertur per excentricum excentricum] corr. ex centricum G ITC, stellam quoque ipsam in epicyclo LM equaliter rursus moveri, restitutionesque ad diametrum semper ad D centrum declinatam facere equaliter medio motui inequalitatis ad Solem, et quasi progressus maxime longitudinis L puncti ad successionem signorum efficatur.

Proprietatem autem suppositionis Mercurii sic ante oculos ponemus. Sit enim circulus ABG inequalitatis excentricus cuius centrum D, et diameter per D et E zodiaci centrum et a maxima longitudine sit ADEG, sumaturque in AG diametro versus A maxime distantie punctum linea DF linee DE equalis. Ceteris igitur eisdem permanentibus, hoc est quod tota superficies circa E centrum ad successionem maximam longitudinem traducat tantum, quantum et in ceteris stellis, et quod epicyclus circa D centrum equaliter a linea DT ad successionem circumducatur, et ad hec quod stella in epicyclo moveatur similiter ceteris, hic centrum alterius excentrici qui semper equalis primo ponitur et in quo centrum epicyli erit circumducetur circa F punctum in contrarium epicycli, hoc est in precedentia signorum, equaliter equalique velocitate ipsi tanquam a linea FIT, ut ad zodiaci quidem puncta semel utraque linearum DB et FIT in anno restituatur, bis vero inter se videlicet, distabitque semper etiam ipsum ab F puncto per lineam equalem alterutri linearum ED et DF sicut per lineam FI, ut parvus circulus qui a motu ipsius ad precedentia centro F et spatio FI describitur semper etiam per D centrum primi stabilisque excentrici terminetur, semperque mobilis excentricus centro I et spatio IT equali DA describatur, ut hic excentricus TC, utque semper epicyclus centrum in ipso habeat, ut hic in puncto T.

Sed magis supposita hec assequemur ex demonstrandis de magnitudinibus ipsarum per singulos, unde etiam que quodam modo ad intelligendas has suppositiones induxerunt per figuras passim apparebunt.

Premittendum tamen quod, cum motus secundum longitudinem non restituantur ad puncta circuli per medium signorum, nec ad maximas minimasve excentricorum distantias propter suppositam eorum transgressionem, motus longitudinis modo predicto nobis expositi non continent restitutiones que ad maximas longitudines excentricorum considerantur, sed eas que ad solstitialia et equinoctialia puncta fiunt consequenter ad annuum temporis