ac terra et ad hec de declinatione obliqui solarisque circuli ac de accidentibus ei particulariter tam in orbe recto quam in declivi per singulas habitationes doctrina iam scripta sit, sequi deinceps arbitramur ut de Sole ac Luna verba faciamus et accidentia motuum suorum investigemus. Nam aparentia que ceteris stellis accidere cognoscuntur, nisi prius de Sole ac Luna dicamus, absolute inveniri nequeunt, sed de his etiam negotium de motu Solis precedit, sine quo que Lune accidunt latius tractare non possumus.
〈III.2〉 Capitulum II: De magnitudine annui annui] corr. ex anni G temporis et de particularibus Solis equalibusque motibus
Cum igitur ceterorum omnium que de Sole demonstantur inquisitio annui temporis prima sit, priscorum quidem hac de re dubitationes diversasque sententias ab illis ipsis discere convenit et precipue ab Hipparco viro et industrie magne et veritatis amico, quem maxime in dubitationem impellit, quoniam per restitutiones quidem que in solsticiis et equinoctiis fiunt minus invenitur tempus annuum 365 diebus cum quarte unius additione, per eas vero que a fixis stellis considerantur maius, unde coniicit fixarum quoque stellarum orbem quam tardissime ad sequentia progredi, sicut et erraticarum, ad sequentia eius motus a quo prima fit circumductio per illum circulum qui per utrorunque polos equinoctialis dico atque obliqui describitur: quod ita se habere et quomodo fiat quando de fixis dicemus, tunc demonstrabimus.
Nam que illis etiam accidunt, nisi de Sole ac Luna prius dixerimus, penitus perspici nequeunt. In presenti autem consideratione nihil aliud respiciendum ut annuum Solis tempus inveniatur putamus quam ipsius Solis ad seipsum, idest ad obliquum, obliquum] corr. ex aliquum G a seipso factum circulum restitutionem. Diffiniendum enim tempus annuum est quo ab aliquo immobili huius circuli puncto ad sequentia Sol motus ad idem rediit, ita huius restitutionis principia predicti circuli puncta putamus que a solstitialibus et equinoctialibus punctis determinantur. Nam sive mathematice rationem consideramus, nec convenientiorem restitutionem inveniemus quam illam que ad eundem aspectum tam localiter quam temporaliter Solem reducit qui aspectus vel ad orizontas vel ad meridianum vel ad magnitudines dierum ac noctium perspicitur, nec alia initia in obliquo circulo, sed sola que per accidens a solstitialibus et equinoctialibus punctis determinatur, sive naturalius coniicere quispiam vult, nec idoneam magis restitutionem quam illam reperiet que a simili eris temperie ad similem et ab iisdem temporibus ad eadem Solem