quoniam semel Luna in maxima eius distantia perspiciebatur equalem in visu angulum solari angulo facere, per eclipsis lunares in hac distantia observatas magnitudinem anguli ab ea subtensi computantes hinc et solarem demonstratum tenebamus. Cuius inquisitionis modum duabus rursum eclipsibus facilem intelectu faciemus.
Quinto igitur anno Nabopollassari qui est vigesimus septimus a Nabonassaro Athyr secundum Egiptios die 27a vigesima octava sequente iuxta hore 12e finem cepit Luna in Babilone difficere et defecit quarta maxime pars diametri ab austro. Quoniam igitur eclipsis initium post mediam noctem quinque horis temporalibus fuit, medium vero tempus sex horis proxime que tunc sunt in Babilone 5 50′ equales, Sol enim erat in 27 3′ gradibus Arietis, patet quia medium eclipsis tempus fuit, quando plurimum diametri Lune in umbram incidit in Babylone quidem post mediam noctem horis 5 5] corr. ex 1 A 50′ equalibus, in alexandria vero 5 solummodo. Et est tempus a locis constitutis annorum egiptyacorum 126 et dierum 86 et horarum equalium simpliciter quidem 17, exacte vero si ad dies equatos reduxeris 16 45′, quare medius secundum longitudinem Lune motus 25 32′ Libre gradus obtinebat, verus autem 27 5′. At vero ille qui est a maxima epicycli longitudine graduum erat 340 7′, a boreali vero termino in obliquo circulo graduum 80 40′. Perspicuum Perspicuum] corr. ex Perspicum G ergo est quia quando gradibus 9 3′ centrum Lune distat a nodis in obliquo circulo, quoniam in maxima sit distantia, sitque centrum umbre in maximo circulo qui per centrum Lune ad rectos angulos obliquo describitur, —secundum quem situm maxime fiunt obtenebrationes—, tunc quarta pars diametri Lune in umbram incidit.
Rursus in septimo anno Cambysse qui est a Nobonassaro Nobonassaro] corr. ex Nobonasaro G 225 Phamenoth secundum Egyptios die 17a sequente 18a ante mediam noctem hora 1 defecit in Babylone media pars diametri Lune a septentrione, fuit ergo in Allexandria Allexandria] corr. ex Alexandria G hec eclipsis ante mediam noctem horis equalibus 1 50′ proxime et sunt anni a constituto constituto] post corr. G tempore 224 egyptiaci et dies 196 et equales hore simpliciter quidem 10 10′, exacte vero 9 50′. Sol enim erat in Cancri gradibus 18 12′, quare Luna quoque secundum longitudinem medie quidem 20 22′ Capricorni gradus obtinebat, exacte vero 18 14′. Distabat autem etiam a maxima epicycli longitudine gradibus 28 5′, a boreali vero obliqui circuli termino gradibus 222 12′, quare hinc quoque patet quia, quando centrum Lune 7 48′ a nodo distat in obliquo circulo, cum in eadem maxima longitudine Luna sit umbreque centrum eundem situm ad ipsam habeat, media tunc lunaris diametri pars in umbram incidit.
Sed quando centrum Lune