PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 144r

Facsimile

nori a quo sphera continetur accomodabimus in polis qui iidem cum equinoctialis ipsius polis fiunt. Hec enim puncta in maiore quidem atque meridiano in terminis rursum incisi divisique lateris et super terram futuri diametraliter ut poli firmanda sunt, in minore vero qui per polos utriusque est in terminis diametralibus arcuum ab utroque zodiaci polo distantium distantium] per add. et del. AG gradus declinationis 23 51′ in parvis sectionibus circulorum immissis paxillis sub foramina imisorum pollorum sunt. Minoris igitur circuli latus incisum quod semper idem videlicet fiet cum meridiano qui per solstitialia puncta est ad illud semper punctum divisionis zodiaci constituemus, quod totidem a principio Canis gradibus distat, quot etiam Canis in tempore proposito ab estivali solstitio distat, ut in principio regni Antonini ad successionem gradibus 12 20′. Meridianum autem rectum ad orizonta qui in basi et adaptabimus equaliter ab apparente ipsius superficie divisum ita quod possit in sua superficie circumduci, ut elevare semper possumus borealem polum ab orizonte per meridiani meridiani] corr. ex meridiam G divisionem congruentibus proposito climati arcubus. arcubus] corr. ex arcibus G

Nihil autem minus factum videbitur, quoniam non potuimus in eadem sphera equinoctialem et tropicos coaptare. Nam cum meridiani latus dividatur, punctum quidem quod inter polos ipsius equinoctialis est et gradibus 90 unius quarte distat ab utroque eandem habebit vim cum equinoctialibus. Puncta vero que ex utraque huius parte 23 51′ gradibus distant cum utriusque tropicorum punctis, quod ad septentrionem quidem est estivi, quod vero ad meridiem brumalis tropici puncto, et sic per primum motum ab ortu ad occasum circumductis stellis quas querimus ad latus meridiani divisimus, divisimus] post corr. G per eandem rursus divisionem distantie ipsarum ad equinoctialem aut ad tropicos sicut in polis ipsius equinoctialis haberi possunt.

〈VIII.4〉 Capitulum IIII: De propriis erraticarum aspectibus

Quoniam propria constellationis fixarum descriptio sub oculis posita est, relinquitur iam de aspectibus ipsarum conscribere. Horum igitur exceptis illis quos inter se atque stabiles habent, sicut quando in recta linea vel in aspectu triangulari aliisque huiusimodi quidam ad solos planetas et Solem et Lunam aut zodiaci partes conspiciuntur, quidam ad terram tantummodo, quidam ad terram simul et ad erraticas stellas et Solem et Lunam vel partes zodiaci.

Aspectus ergo non erraticarum ad erraticas solum et partes zodiaci