culo Sagitte cernitur, ea in medio lactis est. Que autem in boreali parte Sagittarii locantur in lacte ipse quoque sunt, distatque utraque paulo plus parte una ab alterutra lactis extremitate, australis quidem a meridionali, borealis vero ab opposita. Sunt autem trium spondyllorum partes mediocriter dense, partes autem que circa spiculum sunt crebre nimium fumoseque conspiciuntur. Que vero deinceps sequuntur mediocriter rariores sunt et ad Aquilam usque tenduntur eandem ferme servantes latitudinem; que in extremitate serpentis caude est quam stellam Ophiuchus habet in puro ere collocatus paulo plus uno gradu a precedente lactis extremitate distat. De fulgentibus vero que sub ipsa sunt due precedentes in ipso lacte site comperiuntur, et australior quidem uno gradu a succedente lactis extremitate distat, borealior vero duobus, et succedens quidem de illis que sunt in dextero Aquile humero eandem extremitatem tangit, precedens autem intra intercipitur, similiter etiam que precedit splendida de illis que in alia sinistra sunt. Que vero in occipite fulget et due que ad rectam lineam ipsi sunt extremitatem ferme ipse quoque tangunt. Paululum enim a tactu eius absunt. Post hec tota sagitta in lacte intercipitur, et que in spiculo est una parte ab orientali lactis extremitate. Que vero in glyphide glyphide] Glyphis, dos a cuius accusativo casu nominatus latinus fit, cavam partem sagittae significat ubi corda intrat G est duabus partibus ab orientali distat. Sunt autem que iuxta Aquilam conspiciuntur partes mediocriter densiores relique contra mediocriter rariores. Lac vero deinceps ad Avem tendit et extremitas ipsius ea quidem que est ad occasum et septentrionem terminatur in flexione tum a stella que in Avis australi humero est et ea que sub ipso in eadem hala locatur tum a duabus que in australi pede site sunt. Que vero ad ortus et meridiem est a stella que in summitate pectinis australis pedis sita est terminatur, intercipitque duas que sub eadem hala extra formationem sunt duobus prope gradibus ab ipsa distantes he partes iuxta halam sunt et mediocriter densiores. Que autem deinceps sunt huic zone coniunguntur, densioresque valde sunt, et quasi ab alio principio perspiciuntur. Inclinantur enim ad extremas alterius zone partes, sed defectum iuxta illam facientes, ex latere quidem meridiano zone de qua nunc dicimus coniunguntur, que valde rara in ipsa coniunctione est. Incipiunt autem densiores esse post defectum qui iuxta partem alteram est: a splendida stella stella] est del. G add. s. l. G que in Avis cauda et ab ea que in boreali genu nebulose conversionis collocatur, deinde mediocriter flexe usque ad australe genu densitatem
Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)
Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 141v