PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 15v

Facsimile

〈I.11〉 Capitulum XI: De arcu qui est inter tropicos

Sic igitur quantitate linearum circuli exposita, primo demonstrandum est, ut diximus, quantum obliquus circulus qui per medium signorum intelligitur ab equinoctiali declinat, idest quam circulus qui per utrosque dictorum circulorum polos maximus describitur proportionem habet ad eum sui arcum qui inter polos interiacet, cui equali spatio equinoctiale punctum ab utroque solstitiali distare perspicuum est. Hoc autem nobis organice huiusmodi simplici fabricatione instrumenti comprehendetur. Circulum enim hereum magnitudine mediocrem exquisite tornatum et quadratum superficie faciemus quo pro meridiano utemur, sed prius ipsum in 360 maximi circuli suppositas portiones dividemus, harumque singulas in quotcunque partes possibile sit. Deinde alterum subtiliorem circulum sic sub predicto coaptabimus, ut eorum latera in una superficie maneant, circumducique sine impedimento minor circulus sub maiore ad septentrionem atque meridiem in eadem superficie superficie] corr. ex superfice A possit; addemusque in duabus quibusvis diametraliter oppositis in minori circulo portionibus in altero laterum equales parvasque regulas, que tum ad seipsas tum ad circulorum centrum exquisite declinentur, apponemusque in medio latitudinis ipsorum tenues lingulas que maioris divisique circuli latus attingant. Quem tuto ad singulos usus coaptabimus statuentesque in sereno super mediocre sustentaculum in pavimento equali ad orizuntis planitiem sustentaculi basim, observabimus ut circulorum planities ad orizuntis quidem planitiem recta sit, ad meridiani vero equidistans, quorum primum perpendiculo invenitur a puncto futuro in vertice suspenso observatoque, donec ex directictione suppositorum ad oppositum diametraliter punctum faciat declinationem, alterum merdiana linea que sub planitie sustentaculi est certo signo notata, circulisque ad obliquum circumductis, donec planities eorum equidistare linee perspiciatur. Ita igitur posito, ad septentrionem et meridiem Solis accessum observabamus interiorem circulum in meridiebus transferentes, quousque tota inferior regula a tota superiore fuerit inumbrata. Quo facto, extremitates linguarum nobis significarunt quot portionibus Solis centrum in meridiano a vertice in dies distabat. Sed