circulus DBE, Luna vero sit aut in D aut in E distans secundum latitudinem a circulo signorum ABG per arcum BD vel BE datum, ut arcus qui sunt a vertice ad B zodiaci punctum et anguli dati sint, et solum querantur qui ad D vel ad E fiunt.
Si ergo talem habeat zodiacus situm, ut ad rectos angulos sit illi qui per F punctum quod orizontis polus esse supponatur, et per B maximus describitur circulus, ut puta FB, concurret iste certe cum arcu DE, et sic angulus qui ad D et E puncta conspicitur indifferens erit ab angulo qui supponitur esse in B. Recti enim etiam per hec anguli ad zodiacum fiunt. Arcu vero FB arcus quidem FD minor erit per arcum BD, arcus vero FE maior per BE, qui etiam ipsi dati sunt.
Sin autem ABG zodiacus cum maximo circulo qui per punctum verticis describitur concurrat, supposito quod A punctum polus orizontis sit, et coniunctis AD et E; different isti quoque ab arcu AB, et anguli BAD et BE ab angulo qui prius non erat. Dantur autem arcus AD et E per proportionem rectarum linearum propter indifferentiam ex lineis AB et BD et BE datis. Quadrata enim ipsarum composita faciunt quadrata linearum AD et E consequenter etiam anguli BAD et BE.
Q uando vero situs zodiaci declinatur, si ex F orizontis polo FBC et FID et FET arcus coniunxerimus, erit arcus FB et angulus ABF datus, et similiter BD et BE. Queruntur autem tum arcus FD et FE tum anguli AIF et ATF qui dantur deductis ad arcum FBE perpendicularibus DC et EL. Nam quoniam ABF angulus datus est, estque angulus ABE semper rectus, dantur profecto rectangula BCD et BLE, proportio etiam FB ad eos arcus qui rectum ambeunt angulum, quoniam etiam ad DB et BE quibus rectus subtenditur angulus. Quare FD quoque et FE rectum subtendentes angulum dabuntur, quapropter etiam anguli DFC et EFL qui quesitorum excessus sunt. Nam angulus AIF maior est quam angulus ABF angulo DFB. At vero angulus ATF minor est quam angulus ABF angulo EFL. P〈er〉spicuum Perspicuum] Prespicuum A autem est maximam tunc fieri differentiam, quamvis eadem secu〈n〉dum secundum] secumdum A latitudinem distantia supponatur angulorum quidem, quando B punctum idem sit puncto verticis, —nam cum nullus ad B angulus constituatur, arcus qui sunt ex vertice ad D et E puncta rectos ad zodiacum angulos faciunt—, arcuum vero, quando idem similiter situs sit, —nam cum nullus ad B arcus fiat tanti erunt arcus ad D et ad E quanti sunt arcus progressus lunaris secundum latitudinem—, et quando qui per verticem est rectus est ad zodiacum, tunc enim arcus FD et FE toto rursus progressu latitudinis ab