etiam in illis eclipsibus recte oppositiones observatas fuisse convenienterque factas positionibus equalis et inequalis motus a nobis demonstratis, computationes autem distantiarum quibus proportionis quantitas demonstratur non diligenter factas fuisse, quorum utrunque a primis tribus eclipsibus initium capientes demonstrabimus.
Tres igitur eclipsis a Babylone delatas ibique observatas ait, primamque fuisse in Phanostrati magistratu apud Athenienses mense Posideone, defecisseque Lune parvam circuli partem ab ortu estivo et occidit, inquit, adhuc deficiens hic annus 366 a Nabonassaro fit secundum Egyptios, ut ipse ait, Thot 26 sequente 27 post mediam noctem horis 5 30′, media enim pars hore ad diem restabat. Verum cum Sol circa finem Sagittarii sit, nocturne hore hore] vel add. et del. AG unius tempora in Babilonia 18 sunt. Nox enim horarum 14 10′ equalium est, temporales igitur hore 5 30′ colligunt equales horas 6 15, principium igitur eclipsis fuit post horas equales 18 15′ post meridiem diei 26′. Sed quoniam parva pars obscurata fuit, totum eclipsis tempus fuisse debet horis 1 30′ proxime, medium vero eclipsis post meridiem horis equalibus 19 20′. Quare in Allexandria rursus medium huius eclipsis tempus fuit post meridiem diei vigesimisexti horis 18 30′. Est autem tempus a dato loco Lune in primo Nabonassari Nabonassari] corr. ex Nabonasari G anno usque ad expositum 365 egyptiacorum annorum et dierum 25 et horarum equalium simpliciter quidem 18 30′ exacte vero 18 4′, ad quod tempus computantes secundum expositas nobis rationes verum Solis motum invenimus optinuisse Sagittarii gradus 28 18′, Lune autem medie quidem Geminorum 24 20′, vere autem 28 17′, secundum inequalitatem enim 227 43′ gradus a maxima epicycli longitudine distabat.
Sequentem deinceps eclipsim ait in magistratu Phanostrati apud Athenienses Stirophorionis mensis fuisse. Phamenoth secundum Egyptios die 24 sequente 25, defecitque, ut ait, ab ortu estivo, prima hora transacta, hoc tempus colligitur esse a Nabonassaro Nabonassaro] corr. ex Nabonassario G annorum 366 Phamenoth die 24 sequente 25 ante mediam noctem horis temporalibus 5 30′ proxime. Quoniam igitur Sol iuxta finem Geminorm fuit una noctis hora in Babilone temporum 12 est, quare 5 30′ hore temporales faciunt equales 4 24′. Principium igitur eclipsis fuit horis 7 36′ equalibus post post] add. s. l. G meridiem diei xxiiii. Sed quoniam totum eclipsis tempus trium scribitur horarum fuisse, medium videlicet fuit post horis equalibus 9 10′, debuit ergo Allexandrie Allexandriae] corr. ex Alexandriae G post meridiem diei vigesime quarte horis equalibus 8 15′ proxime facta fuisse. Anni ergo