PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 165r

Facsimile

vel Geminorum gradu et latere trianguli distet a maxima longitudine, tunc angulus quo epicyclus in visu subtenditur graduum est 47 45′ proxime, sic perdiscemus.

Sit enim per maximam longitudinem diameter ABGDE, cuius punctum A sit in maxima longitudine, B autem sit circa quod centrum excentrici ad precedentia circumfertur, D vero sit centrum zodiaci, et intercipiant ambo hi motus regulariter equalique velocitate a maxima longitudine ad contraria in propris centris facti latus trianguli, et sit linea GF qua epicyclus circumducitur, BI autem qua centrum excentrici circumfertur, et sit I centrum excentrici, F autem centrum epicycli, destriptoque circa ipsum epicyclo, producantur DT et DC linee tangentes epycyclum, et coniungantur GI et DF et FT et FC linee, deducaturque a puncto D ad GF lineam perpendicularis DL. Demonstrandum igitur quod angulus TDC talium est 47 45′ qualium quatuor recti sunt 360.

Quoniam ergo uterque angulorum ABI et AGL trianguli latus subtendit et talium est 120 qualium duo recti sunt 180, ut uterque etiam angulus GBI et et] add. s. l. G DGL earundem sit 60, sitque angulus BIG angulo BGI equalis, propterea quod linea BG linee BI equalis supponitur, sintque utrique simul reliquorum ad duos rectos 120, erit uterque ipsorum earundem 60, quare triangulus BGI et angulorum et laterum equalium est. Est autem etiam angulus DGL equalis angulo BGI. Ad rectam igitur lineam sunt puncta I G F, quare linea IF que est semidiameter excentrici talium est 60 qualium est GI equalis linee GD que est intra centra 3, et reliqua GF 57 earundem.

Rursus quoniam angulus DGL talium est 60 qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 120, erit etiam arcus corde DL talium 120 qualium est circulus qui GDL rectangulo circumscribitur 360, arcus vero corde GL reliquorum 60 ad semicirculum. Corde igitur etiam sue DL quidem talium est 103 55′ qualium GD que rectum angulum subtendit 120, GL vero earundem 60. Qualium igitur est GD linea 3, et GF similiter 57, talium erit DL 2 36′ et GL 1 30′ earundem, LF autem reliquarum 55 30′, et quoniam quidem ab ipsa et quod a DL fuerit, si componantur, faciunt quadratum quod fit a linea DF, erit etiam DF 55 54′ talium per longitudinem qualium semidiameter epicicli, hoc est utraque linearum FT et FC, supponebatur 22 30′. Qualium igitur est DF que rectum angulum subtendit 120, talium etiam erit utraque quidem linearum TF et FC 48 35′. Vterque vero angulorum