PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 89r

Facsimile

Lune distantiam demonstrare, et primo quidem minimum sensibilem diversitatis aspectum in Sole fieri supponit, ut hinc distantiam eius capiat. Deinde per eclipsim etiam quam exponit, modo quasi nullus sensibilis sit in Sole diversitatis aspectus, modo quasi magnus sit verba facit, unde proportiones quoque distantie Lune diverse secundum varietatem suppositionum inventas sibi videmus, cum dubium de Sole penitus sit, non solum quantum diversitatis aspectum habeat, verum etiam si omnino aliquem habeat.

〈V.12〉 Capitulum XII : De constructione instrumenti quo aspectus diversitas capitur

Nos vero, ne aliquid in hac consideratione incerti assumemus, instrumentum construximus quo quam exactissime observari potest quantum et a quanta distantia verticis aspectus Lune variatur in maximo circulo qui per polos orizontis et Lune Lunae] piscius add. et del. A ipsius describitur.

Duas enim regulas quadrilateras fecimus non minores per longitudinem quatuor cubitis, ut plures possint in eis partes signari, crossitudine mediocres, ne propter longitudinem flectantur, sed optime recteque per quodlibet latus tendantur. Deinde rectas descripsimus lineas per medium latioris lateris utriusque regule, addidimusque in utrisque extremitatibus alterius regule tabellas quadratas rectas in ipsa media linea equales atque paralellas, quarum utraque in medio exactum habet foramen, alterum minus ad quod visus accomodatur, alterum quod ad Lunam est ita maiusculum, ut, cum unus oculus tabelle que minus habet foramen apponatur, possit per alterum foramen foramen​] post corr. G recte oppositum tota perspici Luna. Equaliter igitur utranque regulam per medium linearum in extremitatibus alterius iuxta tabellam que maius foramen habet perforavimus perforavimus] post corr. G et clavum ita per utrasque inmissimus, ut et regularum latera que ad lineas sunt quasi a centro ab ipso connecterentur et regula que tabellas habet recte possit undique circunduci, circunduci] post corr. G alteram vero que tabellas non habet in basi sua firmavimus, deinde in media utriusque linea ad extremitates iuxta basim puncta cepimus equaliter et quam plurimum a centro quod est in clavo distantia, lineamque regule basim habentis determinatam in 60 partes partiti sumus, harumque quamlibet in quam plures potuimus portiones. Apposuimus autem post hanc ipsam regulam ad extremitates paxillos ad earundem partium latera in eadem linea recta inter se positos positos] post corr. G et equaliter ab eadem media linea undique distantes, ut perpendiculum per ipsos dependens possit regula recta et indeclinabilis ad orizontis superficiem collocari, captaque meridiana linea et in paralella orizontis superficie protracta, in-