PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 21v

Facsimile

ab ortu I puncti quousque ad medium celi super terram perveniat illud est quod ex TA parte circumferentie equioctialis continetur, tempus autem quod a subteraneo angulo usque ad ortum est illud quod ex GT continetur. Quare sequitur ut diei tempus duplum sit eius quod abs TA noctis vero duplum eius quod quod] abs TA add. et del. A per GT continetur.

N am etiam seorsum parallelorum, idest equidistantium, equinoctiali circulorum portiones omnium que super terram et que sub terra sunt equaliter a meridiano dividuntur. Idcirco et arcus ET, cum sit minimi aut maximi diei ad equinoctialem differentie medietas, hore unius quarteque partis in hoc erit parallelo, temporum vero 18 45′ et residuum igitur ad quartam circuli partem eorundem 71 15′. et … 77 15ꞌ] add. marg. G Quoniam igitur per ea que prius demonstrata sunt in duos] corr. ex duobus A duos maximorum circulo arcus E et AF duo inscripti sunt EB et FT in I puncto seipsos secantes, proportio corde dupli arcus TA ad cordam dupli arcus E composita est ex proportionibus cordarum dupli arcus TF ad dupli arcus FI et dupli arcus IB ad dupli BE. Sed duplus TA partis circumferentie arcus 142 30′ graduum est, et corda ei subtensa partium 113 37′ 54′′. E vero partis circumferentie duplus graduum 180, et corda sua partium 120, et rursum duplus TF partis circumferentie arcus graduum est 180, et corda eius partium 120. FI autem partis circumferentie duplus graduum est 132 17′ 20″ et corda eius partium 109 44′ 53′′. Si ergo a proportione 113 37′ 54″ ad 120 auferamus proportionem 120 ad 109 44′ 53″, relinquetur nobis proportio corde dupli arcus IB ad cordam dupli BE hec est 103 55′ 26″ ad 120. Est autem corda dupli arcus BE, quoniam quarta circuli pars est, partium 120. Quare corda etiam dupli arcus IB erit eorundem 103 55′ 26″. Quare duplus etiam arcus BI partis circumferentie 120 graduum proxime erit, ipse vero BI eorundem 60. Relinquitur ergo reliqua etiam EI talium 30 qualium est orizon 360, quod erat demonstrandum.

〈II.3〉 Capitulum III: Quommdo, eisdem ipsis suppositis, elevatio poli datur

Hoc igitur dato, propositum sit ut poli elevationem, idest BF meridiani arcum, inveniamus. In eadem igitur descriptione proportio corde dupli arcus ET