polis circulationis describuntur divideretur ab orizunte in duo equaliter, sed unus equidistantium ei vel borealium magis vel australium. Sed apud omnes simpliciter constat hec spatia equalia esse ubique, quoniam et diei ab equinoctio incrementa, donec ad maximum diem in estivalibus solsticiis perveniatur, equalia sunt dierum decrementis ad infimum infimum] corr. ex immum G usque solstitiorum hyemalium diem. Si vero ad ortum vel occasum, idest ad aliquorum partes, rursus accedere supponatur, nec magnitudines et spatia stellarum secundum orientalem et occidentalem orizonta equalia eademque eisdem erunt, nec ab ortu ad meridiem tempus equale illi erit tempori quod a meridie ad occasum est, que omnia iis que apparent omnino repugnant. Ad secundam autem oppinionem qua sic in axe ponitur, ut ad alterum polorum magis accedere intelligat, ita rursus quispiam responderet, quia, si sic res se haberet, in singulis climatibus orizontis superficies celi partes duas que super terram et que sub terra est secundum alium atque alium accessum et ad seipsas et adinvicem semper inequales differenter efficeret, nec nisi in recta solummodo sphera in duas equales posset seperare. In obliquatione autem que propinquiorem polum semper facit manifestum, partem que super terram est semper minueret et subterraneam augeret. Vnde accideret ut maximus quoque circulus qui per medium signorum est inequaliter ab horizuntis planitie divideretur, quod minime ita se habere videtur. Sex enim semper omnibus super terram apparent signa et sex reliqua tunc non apparent, deinde rursus, cum illa super terram integre apperuerint, tunc reliqua non videntur, ut hinc perspicuum fiat portiones quoque zodiaci in duo equalia dividi ab horizunte, quoniam iidem semicirculi modo super terram modo sub terra integre sunt. Et omnino nisi terra sub ipso equinoctiali sita esset, sed ad septentrionem septentrionem] corr. ex semptentrionem A vel meridiem ad alterum polum apropinquaret, eveniret ut nec ad sensum quidem in equinoctialibus diebus orientales gomonum umbre in equidistantibus ab horizonte superficiebus ad rectam cum occidentalibus lineam fierent, quod ubique consequi aperte perspicitur. Hinc autem patet nullum etiam tertiam opinionem locum habere. Nam que primis repugnant ipsi quoque repugnant et, ut breviter perstringam, universa series que in decrementis incrementisque dierum et noctium perspicitur, nisi medium terra situm optinere ponatur, penitus confunderetur, et ad hec Lune quoque defectus eclipsisque, in quibuscunque partibus celi
Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)
Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 7r