PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 61v

Facsimile

investigaverimus, sitque nobis consequenter de Luna dicendum, illud apprime monere debemus quod non simpliciter neque casu observationibus que ad Lunam pertinent utendum est, sed ad universales quidem apprehensiones illis precipue demonstrationibus est attendendum que non solum ex maiori tempore, verum etiam ab ipsis observationibus lunarium eclipsium capiuntur. Istis enim dumtaxat exquisite loci Lune poterint inveniri. Nam alie, sive per transitus iuxta stellas fixas, sive per instrumenta, sive per eclipsis solares considerentur, propter Lune aspectuum diversitates non parum fallere possunt. Ad particulariora vero accidentia etiam ab aliis observationibus considerandum est. Nam cum distantia qua Lune globus distat a centro terre non sit tanta, quanta est ad zodiacum ut instar puncti magnitudo terre ad eam habeat, necesse est ut recta linea que a centro terre ad partes obliqui circuli protrahitur, qua veri motus omnium comprehenduntur, ne ad sensum quidem eadem illi fiat que a quavis terre superficie, hoc est a visu videntium, ad centrum Lune protrahitur, qua motus eius apparens conspicitur, sed tunc solum a centro terre visuque visuque] corr. ex visu usque A videntium per centrum Lune ad zodiacum una eademque recta linea protrahitur, quando super verticem observantis Luna invenitur. Quando autem a vertice quomodocunque declinaverit, tunc linearum quoque declinationes diverse fiunt, et hac de causa motus apparens non idem vero motui efficitur, cum visus ad alios atque alios situs traducatur, quoniam anguli qui per centrum terre determinantur proportionaliter declinationis quantitatibus fiant.

Idcirco accidit, cum eclipses Solis obiectu Lune fiant, que in eum conum incidens qui a visu nostro ad Solem est obumbrationem, donec transeat, facit, nec ubique ipsas aut magnitudine aut temporibus similiter fieri, nec eodem omnibus modo, nec in eisdem partibus Solis fieri propter causas dictas, in lunaribus vero eclipsibus nullam huiusmodi differentiam ex diversitatibus sequi. Nam passioni ipsius defectus Lune nullam diversitas visus causam affert. Cum enim semper a solari splendore Luna illuminetur, illuminetur] post corr. G quando diametraliter ipsi opposita fuerit, tuncque aliis temporibus, quoniam totum semispherium eius a Sole illuminatum ad nos declinatur tota lucere cernebatur, tunc, inquam, quando sic opposita Soli fuerit ut in terrestris umbre incidat conum qui ex opposito Solis