PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 221v

Facsimile

subtendit, quoniam indifferenti quodam maior est quam linea MA, earundem erit 54 22′. Quare qualium est AC que rectum subtendit 120, talium CM quoque erit 0 46′ et angulus CAM talium 0 44′, qualium duo recti sunt 360. Sed BAG quoque angulus declinationis excentrici talium supponitur 1 30′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 3, et totus igitur BAC angulus talium est 3 44′ qualium duo recti sunt 360. Quare arcus quoque linee CB talium erit 3 44′ qualium est circulus qui BAC rectangulo circumscribitur 360, arcus vero linee AB 176 16′ ad semicirculum reliquorum. Corde igitur etiam sue CB quidem talium erit 3 54′ qualium AC que rectum subtendit 120, AB autem 119 56′ earundem. Quare qualium AC linea est 54 22′, talium CB quoque erit 1 46′ et AB 54 20′. Sed per demonstrata iam linea BL 8 8′ earundem est. Et quoniam quadrata sua simul faciunt quadratum linee AL, habebimus huius quoque longitudinem 54 56′ earundem. Similiter quoniam LT linea 1 46′ earundem est, et quadrata sua simul faciunt quadratum linee AT, habebimus hanc quoque 54 58′. Quare qualium est AT que rectum subtendit 120 talium LT quoque erit 3 52′ et TAL angulus remotionis secundum latitudinem talium 2 42′ qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360, talium 1 51′, quos gradus in ordine tabula Iovis tertio ad numerum 135 apponemus.

Similiter quoniam rursus AG linea longitudinis que fit in principio Arietis talium colligitur 57 30′ qualium demonstravimus CM lineam 0 21′, et GM 8 8′, et sic reliqua etiam AM, hoc est AC, que indifferenti quodam maior relinquitur, 49 22′ earundem, et propterea qualium est AC que rectum subtendit 120, talium EM quoque est 0 51′ et angulus CAM talium 0 49′ qualium duo recti sunt 360, colligetur totus etiam angulus BAC 3 49′ eorundem. Quare arcus etiam linee CB talium erit 3 49′ qualium est circulus qui rectangulo ACB circumscribitur 360, arcus autem linee AB 176 11′ ad semicirculum reliquorum. Corde igitur etiam sue BC quidem talium erit 3 59′ qualium est AC que rectum subtendit 120, AB autem 119 56′ earundem. Quare qualium qualium] post corr. G est AC linea 49 22′, talium etiam CB erit 1 39′, et AB 49 20′, et propterea quoniam BL linea 8 8′ earundem est, et quadrata sua simul sumpta faciunt quadratum linee AL, habebimus huius quoque longitudinem 50 0′. Quare qualium est AL que rectum subtendit 120, talium BL quoque erit 19 31′ et BAL an-