PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 121r

Facsimile

in humeris eius et splendidam in pectore in recta linea esse. De iis autem que in Ariete sunt dicit quod stella que basim basim] corr. ex bassim A Trianguli precedit uno digito ad ortum mutatur a recta linea ducta per stellam que est in rictu Arietis et stellam que est in sinistro Andromede pede; et rursus quod stelle que sunt in capite Arietis precedentes et medietas basis basis] corr. ex bassis A Trianguli in recta linea sunt. De iis autem que in Tauro sunt ait stellas Succularum que ad ortum sunt et stellam pellicule quam in manu sinistra Orion habet que deforis est a meridie numerata in recta linea esse; et quod linea recte ducta per antecedentem Tauri oculum et et] add. s. l. A per septimam a meridie earum que in in] add. s. l. G pellicula sunt splendidam Succularum ad ad] iter. et del. A septentrionem per unum digitum intercipit. De iis postremo que in Geminis sunt ait quod in recta ad capita Geminorum linea stella quedam est a succ〈e〉dente succedente] succudente A capite triplum eius spacii distans quod inter capita est, eadem inquit in recta linea etiam est ad australiores quatuor que in nebula collocantur.

Harum similiumque figurarum ac lineationum que per totam maxime spheram inter se conferuntur conferuntur] corr. ex conferunt G nullam ad hunc usque diem mutationem factam esse videmus, quod sensibiliter admodum cerneretur cerneretur] corr. ex cernentur G iam post ducentos et sexaginta fere annos, si sole que in zodiaco site sunt ad ortum progrederentur.

Verum ut etiam posteriores a pluribus similibusque figuris ac liniationibus per maiora quoque tempora investigationem facere possint, addemus illarum aliquas que a nobis observate ad hucusque conscripte non sunt easque maxime que facilius conspiciuntur, faciemusque initium ab Ariete.

Stellarum igitur trium que in capite Arietis sunt borealiores due et splendida que in genu Persei est et que Capra vocatur in recta inter se linea sunt. Rursus linea que per Capram et splendidam Succularum Succularum] corr. ex Sucularum G transit paululum ad ortum eam intercipit que in precedenti pede aurige est. Capra vero et communis inter sequentem aurige pedem et extremitatem borealis Tauri cornu et que in precedente Orionis humero est in recta linea sunt. Rursus splendide que sunt in capitibus Geminorum et splendida que in collo Hydri est in recta linea sunt. Similiter due que contigue in anteriore Urse sunt pede et que in extremitate borealis forficis Cancri est et borealior de Asinis in recta linea sunt. Ad hec australis Asinus et splendida que in Canicula est et que inter eas sita fulget caputque Hydri antecedit in recta linea sunt. Rursus linea que recte a splendidis que quae​] post corr. G sunt in medio collo Leonis ad illam ducitur que splendida in Hydro est paululum ad ortus intercipit eam que in corde Leonis est, et linea que ducitur