post Solis ortum illico stella in medio celi reperitur, alius orientalis in medio celo veraque locatio, quando simul cum oriente Sole stella quoque in medio celi est, alius orientalis precedens in medio celi locatio, quando stella prius in medio celi fuerit et statim Sol ortus sit, hic super terram factus aspicitur.
Tertius est qui vocatur matutinus occasus, quando Sol quidem in orientali orizonte, stella vero in occidentali reperitur; huius etiam alius orientalis succedens occasus et non apparens vocatur, quando, Sole oriente, illico stella occidit, alius orientalis cooccasus atque verus, quando simul cum oriente Sole stella occidit, alius orientalis precedens occasus atque apparens, quando post occasum stelle confestim Sol oritur.
Quartus meridionalis subsolaris nominatur, quando Sol quidem in meridiano est, stella vero in orientali orizonte; huius similiter alius diurnus et non apparens est, quando, Sole in medio celi super terram locato, stella oritur, alius nocturnus atque apparens, quando, Sole in medio celi sub terra locato, stella oritur.
Quintus est qui appellatur meridiana in medio celi locatio, quando simul tam Sol quam stella in meridiano sunt; huius duo sunt diurni et non apparentes, quando, Sole in medio celi super terram locato, stella aut cum eo una super terram est, aut contra diametraliter sub terra opponitur; duo vero nocturni qui fiunt, Sole sub terra in medio celi locato, quorum alter non apparens est, et fit quando ipsa quoque stella sub terra cum Sole in medio celi est, alter apparens, quando super terram diametraliter opponitur.
Sextus est qui vocatur meridianus occasus, quando, Sole in meridiano locato, stella in occidentali orizonte invenitur; huius etiam alius diurnus et non apparens est, quando, Sole super terram in medio celi locato, stella occidit, alius nocturnus atque apparens, quando, Sole sub terra in medio celi locato, stella occidit.
Septimus est qui vocatur serotinus subsolaris, quando, Sole in occidentali orizonte locato, stella in in] add. s. l. G orizonte orientali reperitur; huius alius vespertinus succedens ortus atque apparens vocatur, quando statim post occasum Solis stella oritur, alius vespertinus coortus atque verus, quando simul et Sol occidit et stella oritur, alius vespertinus precedens ortus neque apparens, quando statim post ortum stelle Sol occidit.
Octavus est qui serotina in medio celi locatio nominatur, quando, Sole in occidentali orizonte locato, stella in meridiano aut super terram aut sub terra est; huius alius vespertina