PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 103r

Facsimile

sin autem maior, subtrahemus ab ipso. Similiter ipsos quoque distantie gradus simul cum duodecima eorum parte vero lunari motui addemus, si minor erit solari, sin autem maior, subtrahemus ab ipsa tam per longitudinem quam per latitudinem, et tum tempus vere coniunctionis aut oppositionis, tum verum proxime in obliquo circulo Lune motum habebimus.

Invenitur autem semper inequalis unius hore Lune motus in oppositionibus atque coniunctonibus hoc pacto: inequalitatis graduum numerum in proposito tempore datum in tabula inequalitatis Lune queremus, capiemusque ab excessu appositarum additionum aut subtractionum congruam uni inequalitatis parti differentiam, ipsamque in medium hunius hore inequalitatis motum, hoc est in 0 32′ 40′′, multiplicabimus, et quod fiet, si numerus inequalitatis in superioribus versibus sit qui sunt supra maximam additionem subtractionemve, subtrahemus a medio unius hore per longitudinem motu, hoc est a 0 32′ 56′′, sin vero inferioribus, addemus eisdem, et quod fiet, id Luna tunc secundum longitudinem in una equali hora inequaliter movetur.

Sed tempus quidem verarum coniunctionum oppositionumque in Allexandria hoc nobis modo capietur. Ad Allexandrie namque meridianum horarum nobis tempora constituta sunt a quibus non est difficile coniunctionum oppositionumque tempora in quovis climate invenire, dato equalium horarum numero quibus ab Alexandrie meridiano differt. A differentia enim habitationum habebimus quot gradibus dati loci meridianus a meridiano Allexandrie distat, et si orientalior fuerit quam allexandrinus, tot temporibus postea ibi quam in Allexandria erit, sin autem occidentalior, totidem prius, ita ut quindecim tempora unam equalem faciant horam.

〈VI.5〉 Capitulum V: De eclipticis Solis et Lune terminis

His ita dictis, sequitur eorum expositio que ad eclipticos Solis et Lune terminos pertinent, ut si non omnes coniunctiones atque oppositiones computare velimus, sed solum illas que possint in eclipticos terminos incidere, facilis nobis ex apposito medio Lune per latitudinem motu in periodiocis coniunctionibus atque oppositionibus hec consideratio sit.

In antecedente igitur libro demonstratum a nobis est quod Lune diameter subtendit arcum circuli qui in maxima Lune distantia in centro zodiaci maximus describitur sexagesimarum unius gradus 31 20′, idque per duas eclipsis in maxima epicycli longitudine factas computavimus.