longitudine, hoc est a puncto I, distabat gradibus 172 46′ et a minima longitudine C gradibus 7 14′, erit etiam angulus CBN talium 7 14′ qualium quatuor recti sunt. 360, qualium vero duo recti sunt 360 talium 14 28′, erat autem etiam angulus CBT 16 44′ earundem, et reliquus igitur NBT angulus erit 2 16′, sed angulus etiam BEX 5 26′ demonstratus earundem est. Erit igitur etiam augulus XNB 7 42′ earundem, quare arcus quoque linee XB talium erit 7 42′ qualium est circulus qui rectangulo BNX circumscribitur 360. Ipsa vero linea BX talium 8 3′ qualium est BN que rectum angulum subtendit 120. Qualium igitur est BX linea 2 39′ et semidiameter excentrici 60, talium etiam erit BN epicycli semidiameter 39 30′ proxime. Quare proportio etiam semidiametri excentrici ad semidiametrum epicycli proportio est quam 60 habent ad 39 30′.
〈X.9〉 Capitulum VIIII : De emendatione periodicorum motuum Martis
Sed gratia etiam emendationis periodicorum motuum unam cepimus de priscis observationibus qua declaratur quod anno 13o secundum Dionysium Capricornionis 25 stella Martis Martis] corr. ex Maris G matutina cernebatur boreali Scorpionis incumbere fronti, et est tempus observationis in anno 52 a morte Alexandri, hoc est annus 476us a Nabonassaro Athyr secundum Egyptios die 20o sequente 21o in mane. In quo tempore medium motum Solis invenimus Capricorni gradus obtinentem 23 54′. Fixa vero que est in boreali fronte Scorpionis a nobis observata est etiam in gradibus eiusdem 6 20′. Quoniam igitur anni 409 qui fuerunt ab observatione usque ad Antoninum progressum fixarum faciunt graduum quatuor et 5 sexagesimarum proxime, fixa quam diximus in tempore illius observationis 2 15′ gradus Scorpionis obtinuisse debet, totidem ergo etiam stella Martis obtinuit. Similiter quoniam etiam tempore nostro, idest in principio Antoniani imperii, maxima longitudo Martis 25 30′ Cancri gradus obtinebat, debet in tempore observationis 21 25′ obtinuisse. Patet igitur quod stella quidem apparens 100 gradibus et sexagesimis 50 tunc a maxima longitudine distabat, medius autem Sol ab eadem maxima longitudine distabat gradibus 182 29′, et ab opposita minimaque longitudine 2 29′.
His ita suppositis, sit ABG centrum epicycli deferens excentricus cuius centrum D, et diameter ADG in qua zodiaci centrum sit E, maioris autem excentricitatis sit F, et descripto in centro B epicyclo IT, protrahantur FBI et DB linee et a puncto F ad lineam DB ducatur perpendicularis FC et supponatur stella