PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 110v

Facsimile

BG transitus incidentie transitui replectionis EF equalis est. Supponatur ergo eclipsis digitorum Lune quindecim, hoc est in qua D centrum interius interius] corr. ex interus G ab extremitate eclipticorum terminorum fit tota semel lunari diametro et adhuc quarta ipsius parte, idest quando AD linea utraque quidem linearum AB et AF minor est per positam lunarem diametrum semel et adhuc per quartam ipsius partem, utraque vero linearum AG et E per quartam lunaris diametri solummodo partem. Quando igitur Luna est in maxima longitudine, tunc AB linea fit dictarum sexagesimarum 56 24′ et quadratum suum 3180′ 58′′, AG vero 25 4′ earundem. Lunaris enim diameter in maxima distantia sexagesimarum est 31 20′, et quadratum eius 628′ 20′′, AD autem linea similiter 17 14′, et quadratum eius 296′ 59′′. Quare quadratum etiam linee BD relinquetur 2883′ 59′′, ipsa vero BD 53 42′ earundem per longitudinem erit, quadratum autem linee GD relinquetur 331′ 21′′, et ipsa erit per longitudinem 18 12′ earundem, reliqua etiam BG linea earundem erit 35 30′. Quare ad numerum 15 digitorum in prima lunarium eclipsium tabula in quarto quidem ordine incidentie sexagesimas 35′ 30′′, quot etiam replectionis sunt, apponemus, in quinto autem medii more temporis sexagesimas 18 ′12′′. Quando vero Luna est in minima distantia, tunc AB linea fit expositarum sexagesimarum 63 36′ et quadratum eius 4000 44′ 58′′, AG autem linea 28′ 16′′ earundem. Lune namque diameter in minima distantia demonstrata est sexagesimarum 35 20′ et quadratum eius 799′ 4′′, AD vero etiam similiter 19 20′ et quadratum suum 377′ 39′′, quare quadratum linee BD relinquetur 3667′ 19′′. Ipsa vero linea BD erit per longitudinem earundem 60 34′, quadratum autem linee GD relinquetur 421′ 21′′, et ipsa GD per longitudinem erit 20 32′ earundem, reliqua vero linea BG 40 2′ earundem. Quare ad numerum etiam digitorum 15 secunde lunarium eclipsium tabule, in quarto quidem ordine sexagesimas incidentie 40 2′, quot rursus replectionis sexagesime sunt, apponemus, in quinto autem sexagesimas sexagesimas] corr. ex sexagesimarum G medii more temporis 20 32′.

Verum ut ut] add. s. l. G etiam in motibus qui in epicyclo inter maximam et minimam Lune distantiam sunt congruentes singulis excessus totius differentie per sexagesimarum viam et rationem facile capiamus, parvam aliam superioribus tabulam apposuimus, qua et ipsius motus in epicyclo epicyclo] lunari add. et del. A numeri et congruentes sexagesime apparentibus singulis excessibus ex primis et secundis eclipsium tabulis continentur. Harum vero sexagesimarum quantitas in diversitatis lunaris aspectus tabula in septimo posita ordine