die secundo tertio sequente, cuius tempus medium fuisse computavimus ante mediam noctem una hora equali, defecitque a septentrione medietas et tertia diametri pars, in qua hora verus Solis locus fuit in Libra gradibus 25 6′ proxime.
Tertia fuit xxo anno Adriani die Pharmothi secundum Egyptios Egyptios] corr. ex Egiptios G xixo quem sequebatur vigesimus, cuius medium tempus fuisse computavimus quatuor equalibus horis post mediam noctem, et defecit defecit] corr. ex fecit G medietas diametri a septentrione. Fuit autem Sol in ea hora in gradibus Piscium 14 12′ proxime.
Patet igitur quia etiam hic integris reiectis circulis tot gradibus Lunam motam fuisse, quot Sol quoque motus fuit, a medio quidem prime ad medium secunde eclipsis tempus gradibus 161 55′, a medio vero secunde ad medium tertie gradus 138 55′. Est autem interiacens tempus prime quidem distantie anni unius egyptiaci et dierum 166 et horarum equalium simpliciter quidem 23 45′, exacte autem 23 39′, secunde vero distantie anni rursus egyptiaci unius et dierum 137 et horarum equinoctialium simpliciter quidem quinque, exacte vero 5 30′. Movetur autem rursus Luna medie reiectis circulis in anno quidem uno et diebus 166 et horis equalibus 23 39′ inequalitatis quidem gradus 110 21′, longitudinis autem gradus 169 37′ proxime, in anno vero uno et diebus 137 et horis equalibus 5 30′, inequalitatis quidem gradus 81 36′, longitudinis autem 137 34′ proxime. Patet ergo quia gradus 110 21′ epicycli in prima distantia subtraxerunt a medio motu longitudinis gradus 7 42′, secunde autem distantie gradus 81 36′ addiderunt addiderunt] corr. ex ad dierum G medio longitudinis motui gradus 1 21′.
His ita suppositis, sit rursum ABG epicyclus Lune, et A quidem punctum sit in quo Luna fuit in medio prime eclypsis tempore, B autem in quo in secunde, G vero in quo in tertie, intelligaturque similiter Lune transitus ex A ad B fieri et ex B ad G, ut AB quidem arcus cum sit graduum 110 21′ auferat, auferat] post corr. G ut diximus, a medio longitudinis motu gradus 7 42′, BG autem arcus, cum sit graduum 81 36′, addat longitudini gradus 1 21′, reliquus vero arcus GA, cum sit graduum 168 3′, addat longitudini reliquos gradus 6 21′.
Quod igitur in arcu AB maximam esse oportet longitudinem, perspicuum inde est, quod neque in BG arcu neque in GA esse potest. Nam uterque ipsorum et vim addendi habet et minor semicirculo est, et et] add. s. l. G tamen, hoc non supposito, capiatur centrum zodiaci et eius circuli in quo epicyclus fertur, et sit punctum D, et ab eo ad trium