PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 28v

Facsimile

dit, et per eadem rursus Aquarius equalibus temporibus 22 46′ conscendet, et uterque Leo et Scorpio residuis ad duplam in recto circulo ascensionem temporibus 37 2′. Verum quoniam maximus dies 14 ½, minimus autem 9 ½ horarum equinoctialium est, patet quia semicirculus a Cancro usque ad Sagittarium in 217 30′ ipsius equinoctialis temporibus conscendet, a Capricorno vero usque ad Geminos in temporibus 142 30′. Quare utraque quarta ex utraque vernalis puncti parte simul ascendet ascendet] corr. ex attendet G in temporibus 71 15′, utraque vero ex utraque autumnalis puncti parte in temporibus 108 45′. Reliqua ergo duodecima que Geminorum est et similiter Capricorni utraque per se in temporibus 29 17′ ascendet, residuis videlicet ad tempora quarte 71 15′; reliqua etiam Cancri et Sagitarii in temporibus utraque similiter 35 15′ residuis rursum ad tempora huius quarte 108 45′.

Perspicuum autem est quod eodem modo minorum etiam circuli qui per medium signorum est portionum coortus et et] corr. ex ex A ascensiones capiemus, sed commodius faciliusque sic etiam ipsas computabimus. Sit enim primum meridianus circulus ABGD, et orizuntis semicirculus BED, equinoctialis vero EG, circuli autem qui per medium signorum est FEI, FEI] corr. ex EFEI G et E sectio vernale punctum esse presupponatur, et ab eo arcus ET contingenter capiatur, et equidistans ab equinoctiali portio TC per T describatur, captoque L polo equinoctialis, designentur per ipsum quarte maximorum circulorum partes LTM et LCN et etiam LE. Patet igitur hinc quia ET circuli qui per medium signorum est portio in recta quidem sphera cum EM ipsius equinoctialis arcu simul ascendit, in declivi vero cum equali ipsius NM. Arcus enim equidistantis CT, quacum simul ET portio ascendit, similis est ipsius equinoctialis arcui NM. Similes autem parallelorum arcus equalibus ubique in temporibus conscendunt. Quare ascensus ET portionis minor est in sphera declivi quam in sphera recta ipso arcu EN, demonstratumque est quod universaliter quoque, si arcus quidam maximorum circulorum sic describantur, sicut LTM et LCN, portio EN ascensionum declivis et recte sphere excessum continebit arcuum videlicet circuli qui per medium signorum est qui arcus per E et per parallelium qui per C describitur intercipiuntur, quod erat demonstrandum.

Cum igitur hec ita inspecta sint, proponatur sola meridiani circuli et orizuntis ac equinoctialis semicirculorum descriptio, et per F australem equinoctialis polum due quarte maximorum circulorum partes