una cum eo circumducitur, proportionaliter incidentie quantitatibus lumine privatur. Terra Terra] post corr. G enim solaribus obiicitur radiis hinc fit ut in omnibus terrarum partibus tam magnitudinibus quam distantiarum temporibus similiter deficere videatur. His de causis ad universalem non apparentium, sed verorum Lune locorum considerationem defectus eius accipi debent, accipi debent] corr. ex accipient G et ad hec, quoniam quod ordinatum et simiter est necesse est ut inordinato atque dissimili anteponatur. Quare aliis quidem observationibus in quibus visu observantium stellarum loca capiuntur non esse utendum asserimus, solis autem ipsius Lune defectibus, quoniam nihil ad deprehensionem locorum visus in ipsis conducit. Nam quancunque portionem obliqui Sol circuli medio lunaris eclipsis tempore obtinere invenitur, in quo tempore Lune centrum absolute secundum longitudinem, quantum fieri potest, diametraliter Soli opponitur, eius oppositam portionem in eodem medio eclipsis tempore Lune centrum obtinebit.
〈IV.2〉 Capitulum II: De 〈per〉riodicis periodicis] riodicis A temporibus Lune
Sic igitur breviter a quibus observationibus Lune accidentia universaliter consideranda sunt expositum nobis sit. Nunc explanare conabimur conabimur] post corr. G quomodo prisci demonstrationum accomodationibus usi sunt et quomodo nos utilius faciliusque consequenter ad aparentia suppositionum distinctionem faciemus.
Quoniam igitur Luna et per longitudinem et per latitudinem inequaliter moveri cernitur, nec per obliquum semper circulum, nec per latitudinem eius equali tempore revolvi, neque sine inventione temporis quo inequalitas eius necessario restituitur aliorum restitutiones invenire possibile sit, cunque per omnes zodiaci partes et per medium et per minimum et per maximum motum particularibus observationibus moveri cognoscatur, et in omnibus partibus borealissima et australissima in ipso quoque circulo qui per medium signorum est fiat, non absque causa tempus prisci mathematici quoddam querebant quo Luna semper equaliter per longitudinem movebitur, quasi hoc solum possit inequalitatem restituere. Itaque observationes lunarium eclipsium propter causas dictas reservantes considerabant, quenam multitudinis mensium distantia equalis in tempore semper fieret eiusdem multitudinis distanciis, equalesque secundum longitudinem revolutiones aut integras cum quibusdam equalibus arcubus contineret.
Prisci ergo admodum tempus hoc esse putabant directum 6585 et tertiam unius diei partem. In tanto enim tempore proxime