PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 4r

Facsimile

possibile sit, verum etiam quia maxima utilitas in altera ex frequenti actione, que in ipsis rebus habetur, in altera ex progressu speculationum fieri solet. Hinc opus esse nobis putavimus, ut actiones quidem cogitandi motibus sic temperemus, quod ne in minimis quidem considerationis eius obliviscamur, que ad pulchram ordinatamque mentis constitutionem perducat, otium autem maxime ad doctrinam theorematum que plurima pulcherrimaque sunt et precipue illorum que proprie mathematica dicuntur convertamus. Commode namque admodum Aristotiles speculativam partem in tria rursus genera partitur physicum, mathematicum, theologicum. Nam cum res omnes ex materia et forma et motu constent quorum singula quamvis minime seorsum a subiecto inspici possint, intelligi tamen sine reliquis possunt, primam quidem primi omnium motus causam siquis in summa simplicitate accipiat, Deum invisibilem atque immobilem esse arbitrabitur et doctrine genus quod in hoc versatur theologicum appellabit. Altissima enim mundi actus hic superat et a sensibilibus omnino substantiis seperatus super illa penitus intelligitur. Genus autem quo materiales qualitates que semper moventur inquirimus, quodque circa molle ac dulce, album et callidum, et similia versatur, iure physicum nuncupabit, cum eius substantia incorruptibilibus plerunque et sublunari orbe inveniatur. Quod autem formarum progressivorumque motuum naturam ostendit, figure, insuper ac magnitudinis, et, ad hec, multitudinis, loci, temporis, atque similium scientiam scrutatur, id doctrine genus mathematicum esse diffiniet. Quipe res iste inter duas superiores consistunt, non solum quia et sensu et absque sensu percipi possunt, verum etiam quia omnibus simpliciter rebus tam mortalibus quam immortalibus accedunt, cum in iis iis] corr. ex his G quidem que semper mutantur secundum seperabilem formam commutentur, in iis vero que perpetue nature ac etheree sunt incommutabilitatem forme immobilem servent. Quia igitur hinc intelleximus duo speculationis genera coniecture magis quam certioris scientie nomine appelari posse, cum theologicum incomprehensibile penitus atque invisibile sit, naturale autem propter instabilitatem materie vix percipi possit, atque propterea nunquam de ipso convenire posse philosophantes arbitremur, solum