PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 172v

Facsimile

cepimus cepimus] post corr. G quod fuit inter diem dictam et antiquissimam observationum, quod colligitur 475 egyptiacorum annorum et dierum 46 45′ proxime. Cui tempori secundum inequalitatis inequalitatis] corr. ex in qualitatis G tabulas post integros circulos medii motus gradus adiacent 181 proxime, quos si subtraxerimus a gradibus observationis 252 7′, habebimus locum inequalitatis a maxima epycicli longitudine graduum 71 7′ in primo Nabonassari anno in meridie diei prime Thoth mensis secundum Egyptios. Medius autem longitudinis motus idem Veneris etiam et Solis esse supponitur, obtinet enim gradum Piscium 0 45′, patet etiam, cum maxima longitudo in tempore observationis in 20 55′ gradibus Tauri fuerit, congruantque 476 annis qui proxime interfuerant gradus 4 45′, quod in tempore proposito in quo locos et quasi radices constituimus in eiusdem signi gradibus 16 10′ fuerat.

〈X.6〉 Capitulum VI : Hec premittuntur ad ad] post corr. G ea que de reliquis planetis demonstrantur

In duabus igitur Veneris et Mercuri stellis huiusmodi ratione ac via usi sumus, tum ad suppositiones, tum ad inequalitatum demonstrationes inveniendas. In reliquis autem tribus, Martis, Iovis Saturnique stellis rationem motus eandem invenimus quam de Veneris stella percepimus, hoc est secundum quam circulus excentricus, in quo semper fertur centrum epicycli, describitur centro illo puncto quod equaliter dividit lineam que est inter duo centra, zodiaci dico et eius quod epicycli circumductionem equalem facit. In singulis enim etiam istorum secundum universalem considerationem excentricitatis que constituitur ex magnitudine regressuum qui fiunt in maximis et minimis centri epicycli longitudinibus queque per maximam inequalitatis zodiaci differentiam invenitur dupla proxime esse percipitur, sed demonstrationes quibus utriusque inequalitatis magnitudines et maximas longitudines constituimus, cum non possint ut in illis duabus ita in his etiam adhiberi, propterea quod omnem a Sole distantiam possunt iste distare, ac ideo non possit perspicuum ab observationibus fieri, sicut in maximis a medio motu Mercurii Venerisque distanciis, quando stella in contactu reperitur perducte a visu nostro linee ad epicyclum ipsumque tangentis. Cum igitur hoc non procedat, usi sumus diametralibus ipsarum oppositionibus ad medium Solis motum observatis, unde primum excentricitatis proportiones et maximas longitudines demonstramus. In motibus enim solummodo qui hoc pacto considerantur