〈VII.2〉 Capitulum II : Quod non erraticarum et sphera motu quodam ad successionem signorum progreditur
Quod igitur unus et idem respectus inter se motusque omnium stellarum simpliciter sit que non erratice vocantur, ab his et similibus perspicuum est. Quod autem sphera etiam istarum proprium habet motum ad contraria primi motus, hoc est ad successionem circuli qui per utrosque polos est tum equinoctialis tum eius qui maximus per medium signorum describitur, inde maxime patet, quod ipse stelle non eadem spatia olim et in in] add. s. l. G nostris temporibus ad solstitialia et equinoctialia puncta conservant, sed semper in posteriori tempore maiore spatio ad successionem eorundem signorum distare inveniuntur.
Nam et Hipparcus in tractatu de transgressione solstitialium equinoctialiumque punctorum, lunaribus propositis eclipsibus partim in etate sua observatis partim multo prius a Thimocharide, colligit Spicam stellam in temporibus quidem suis sex gradibus ab autumnali puncto ad precedentia remotiorem fuisse, in temporibus vero Timocharidis octo gradibus proxime. Sic enim concludens ait: Spica ergo autumnale punctum octo gradibus prius secundum longitudinem signorum precedebat, nunc vero sex gradibus precedit. Tanto etiam ferme spatio in ceteris erraticis quas contulit ad successionem signorum motas fuisse ostendit et nos que modo sunt spatia non erraticarum ad solstitialia et equinoctialia puncta conferentes ad illa que observata conscriptaque ab Hipparcho fuerunt invenimus proportionaliter illas ad successionem esse progressas. Rimati autem hoc sumus per organum ad observationes particularium distantiarum Lune a Sole nobis preparatum hoc modo: alterum astrolabii circulum ad motum Lune in hora observationis apparenter habitum constituimus, alterum ad stellam que perspiciebatur huc et illuc removentes accommodavimus, ut simul et Luna et stella in suo loco perspicerentur, et sic a distantia usque ad Lunam singularum fulgentium stellarum locos accepimus.
Sic exempli gratia secundo Antonini anno Pharmothi die nono, Sole in Allexandria occidente et ultima Tauri parte in medii celi celi] parte add. et del. A angulo collocata, collocata] corr. ex collocauta A hoc est post meridiem diei none horis 5 30′ apparentem Lunam distetisse a Sole in tribus gradibus Piscium perspecto partibus 92 7′ 4′′, et post mediam horam post Solis iam occasum quarta parte Geminorum in medio celi constituta Lunaque apparenter in eodem situ perspecta, stellam que in corde Leonis est per alterum astrolabii circulum perspiciebamus distare ad successionem a Luna in circulo per medium