PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 212r

Facsimile

quoque que rectum angulum subtendit 60 17′ earundem erit. Qualium igitur est BF que rectum subtendit 120, talium etiam BM erit 2 25′ et arcus suus talium 12 19′ qualium est circulus qui BFM rectangulo circumscribitur 360. Angulus igitur etiam BFM talium est 2 19′ qualium duo recti sunt 360, sed angulus quoque BGF 204 51′ eorundem est, propterea quod DGF angulus 155 9′ eorundem demonstratus est. Et totus igitur ABF angulus ipsius secundum longitudinem motus talium colligitur 207 10′ qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360 talium 103 35′. Quare medius Solis motus 11 25′ gradus Aquarii obtinebit, verus autem 13 38′. Quare stella quoque vespertina plurimum in principio Arietis a vero Sole distabit gradibus 46 22′.

In stella vero Mercurii propter faciliorem additum ad futuras de eclipticis eius apparitionibus propositum sit modo invenire quantum maxime a vero Sole vespertinus quidem in principio Scorpionis, matutinus vero in principio Tauri a vero Sole distare potest. Quoniam ergo secundum ea que de Mercurio supponuntur, apparente motu stelle dato, medius secundum longitudinem non habetur, propterea quod linea GF non equalis semper nec eadem ad semidiametrum excentrici permaneat sicut in aliorum suppositione, equali autem motu secundum longitudinem dato, apparens inde demonstratur, duobus longitudinis locis suppositis in singulis signis, unde possit ad principium eius quod queritur stella pervenire altero ad precedentia altero ad successionem, computatisque distantiis que in adinventis huiusmodi motibus fiunt, per eas etiam distantiam que maxima in principio signi fieri potest invenimus, sicut per ea que dicentur facile intelligitur.

Sit enim ABGD per maximam longitudinem diameter, in qua zodiaci centrum sit G, punctum vero B sit centrum ipsius equalis motus epicycli, et supponatur primo centrum epicycli in ipsa maxima esse longitudine, ut medius Solis secundum longitudinem motus 10m gradum Libre obtineat, verum autem octavum, descriptoque circa punctum A epiciclo FI, ducatur a puncto G linea GI vespertinam eius partem contingens, iungaturque perpendicularis AI. Quoniam igitur per premissa demonstratum est talium esse AI semidiametrum epicycli 22 30′ qualium est GA linea maxime longitudinis 69, erit etiam profecto AI linea talium 39 38′ qualium est AG que rectum angulum subtendit 120. Quare arcus etiam linee AI talium est 38 4′ qualium est circulus qui rectangulo