PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 171r

Facsimile

linee BL reliquarum ad semicirculum 125 42′. Corde igitur etiam sue GL quidem talium erat 54 46′ qualium est BG qua rectus angulus subtenditur 120, BL autem 106 47′ earundem. Qualium igitur est BG linea 1 15′ et GF semidiameter excentrici 60, talium GL quidem quidem] corr. ex qualium G erit 0 34′, BL autem 1 7′. Et quoniam, si quadratum linee GL subtrahatur a quadrato linee GF, relinquitur quadratum linee FL, erit etiam ipsa FL 60 proxime earundem. Est autem etiam linea ML equalis linee LB, linea vero DM dupla ad lineam GL, propterea quod BG quoque linea equalis est linee GD. Erit igitur etiam FM reliquarum 58 53′, DM autem 1 8′ earundem. Quapropter etiam FD qua rectus angulus subtenditur 58 54′ proxime. Qualium igitur est FD linea 120, talium etiam DM erit 2 18′ et arcus suus talium 2 12′ qualium est circulus qui triangulo DFM circumscribitur 360, quare angulus etiam BFD talium erit 2 12′ qualium duo recti sunt 360, quare totus angulus EDF erit 56 30′ earundem. Est autem angulus quoque CDE talium 18 30′ qualium quatuor recti sunt 360. Totidem enim gradibus stella secundum observationem E minime longitudinis punctum, hoc est 25m Scorpionis gradum precedebat. Qualium vero duo recti sunt 360, talium 37, quare totus etiam angulus CDF talium est 93 30′, qualium duo recti sunt 360. Arcus vero linee FN talium 93 30′ qualium est circulus qui rectangulo DFN circumscribitur 360. Corda igitur etiam FN talium est 87 25′ qualium est FD linea 120, qualium vero 58 54′, idest qualium est FC semidiameter epicycli 43 10′, talium 42 54′. Ita qualium est FC qua rectus angulus subtenditur 120, talium etiam FN erit 119 18′ et arcus suus talium 167 38′ qualium est circulus qui rectangulo FCN circumscribitur 360. Quare angulus quoque FCD talium est 167 38 qualium FDC angulus supponitur 93 30′, angulus vero CFI totus 261 8′. Sed angulus quoque BFD, idest angulus IFT, demonstratus est earundem esse 2 12′. Reliquus igitur etiam angulus TFC talium erit 258 56′, qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360, talium 129 28′. Quare stella Veneris in proposito tempore distabat a puncto T maxime longitudinis epicycli ad precedentia quidem gradibus dictis 129 28′, ad successionem vero secundum motum qui ad suppositionem sequitur reliquis ad circulum unum 290 32′, quod nobis erat inveniendum.

De priscis autem observationibus illam cepimus quam Timocharis sic conscribit: ‘tertiodecimo anno cum dimidio Philadelphi’, ait, ‘Messori secundum Egytios die 17 sequente 18 hora 12