PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 105

Facsimile

significant. Si candida visa fuerint, Iovis, si rutila, Martis, si flava, Veneris, si varia, Mercurii naturae eventus respondebunt. Quod si tota luminum corpora aut totam vicinam circum quaque regionem coloris proprietas occuparit, pluribus regionum partibus significata eclipsium eventura decernit; sin quacumque a parte constiterit, illis in quam se coloris proprietas inflectit futura denunciat. Observandi sunt et cometae, sive in deliquiis sive alio quovis tempore effulserint in universalium eventuum consideratione, quales sunt quae vocantur trabes, tubae, dolia ac huiusmodi, etenim effectus hae pariunt, quales a Marte cientur ac Mercurio, ut bella, aestus, motus turbulentos et alia, quae ista sequi consueverunt. Caeterum quibus locis minitentur et intentent effectus suos, ostendunt zodiaci partes sub quibus collectae ipsae et incensae primum exarserint, tum inclinationes comarum crinitae pro ratione formae. Ex ipsa vero collectionis ardentis velut fa