gno, vel in quadrante sequentis, dantur partes septenae beneficis Iovi et Veneri; quinae vero maleficis Saturno et Marti, Mercurio vero, qui communis est, senae, ita numerus triginta graduum expletur, et haec regula de iis traditur, quae non habent duas praerogativas. At cum aliquae duas habent praerogativas, nam Venus et trianguli domina est et domicilii in Tauro, Lunae enim non attribuuntur fines, his unus gradus adiicitur, vel in eodem signo, vel in proximo usque ad quadrantem; erantque his, in illa tabella adscripta puncta. Auferuntur autem hi adiectitii gradus potentiorum a finibus aliorum, qui minus dignitatis habent, plerunque a Saturno, sed tamen et a Iove propter tarditatem motus. Tabella autem finium haec est.