dominantem parti fortunae, Iupiter fausto adspectu adspicit, haereditates adquirit, maxime cum id accidit in superioribus cardinibus, aut Iupiter in signo bicorporeo occidit aut Luna feliciter adplicata est; tunc enim et adoptionibus adsciti, haeredes erunt alienorum bonorum. Erunt autem facultates durabiles, si planetae eiusdem conditionis adiuvent dominatores; sin autem malefici superant loca principalia aut ascendunt ad ea, facultatum eversiones efficient; tempus vero universaliter accipi potest pro accessu stellarum ad cardines et loca succedentia.
⟨IV.3⟩ De dignitate
Dignitas a luminum positu sumenda est et a stellis circumdantibus, si congruant cum eorum qualitate. Nam cum ambo lumina sunt in signis masculis et in cardinibus, aut cum ambo seu alterum praecipuae qualitatis est in cardine, et quinque planetas stipatores habet, Eoos ad Solem, ad Lu