altitudo et cardines, ut in genesi. Deinde, quot horis aequinoctialibus in qualibet regione pro proportione duret obscuratio, considerandum est. His inquisitis quot horas aequinoctiales inveniemus, tot annis durabit eventus eclipsis solaris, tot vero mensibus eclipsis lunaris. Initia vero et incrementa effectionum cognoscemus ex loco defectus aspiciente cardines. Nam cum locus erit in horizonte orientali initium erit a quadrimestri proximo post defectum, vehementiores autem progressiones erunt in primo triente universae durationis, sed si locus defectus erit in medio coeli initia erunt secundo quadrimestri et vehementiores progressiones in secundo triente; sin autem erit locus defectus in occidentali horizonte, initia erunt tertio quadrimestri et vehementiores effectiones in tertio triente. Verum particulares remissiones et intentiones iudicabuntur ex coniunctionibus, quae interim fient in illo lo